Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
12 C. 6. 1404, Jan.
sufficiens, cum per idem beatus Augustinus et quotquot alii forent he-
retici, in dictis suis scolastice ponentes hereses, ut Magister Sentencia-
rum, sanctus Thomas etc. in pluribus locis. Cur igitur non tam exacer-
bamini in hos, ut in istum? Timeo, ne sit ibi aliud quam caritas.
Item dixistis, quod Vicleph appellet sanctam matrem ecclesiam sy-
nagogam Sathane. Hoc non est verum salva reverencia. Et fortassis, si
ita sit scriptum in libro vestro, est ex errore, aut non bene legistis
vel perlecta non bene memorie comendatis. Nam non sequitur: curia
Romana est synagoga Sathane, ergo sancta mater ecclesia est synagoga
Sathane; et si diceret: ecclesia, non addendo sancta, conchors foret
Dauid dicenti: ,Odivi ecclesiam malignancium*.
Et quid, mi domine magister, si foret hereticus, dato et non con-
cesso, non foret fortassis mirum, cum supposita ydyomatis vestri ut
frequenter sunt heretica ex comuni fama: ,Teotunicus hereticus, Boemus
fur naturaliter^; et cum ipse Vicleph sit Anglicus, qui ex ydyomate
saxonico ex cronicis ortum traxerunt, concludatis.
De hiis vero, qui libros suos habent, legunt, publicant, disputant,
et defendunt* si vera sunt, a spiritu sancto sunt, si falsa et scolastice
fiunt, ymo cum protestacione, quomodo potestis hos dicere hereticos,
nisi false?
Item dixistis, quod prelati, scilicet capitulum Pragense, pro vobis
quid declaraverit seu pro parte articulorum vestrorum, quos false et
sinistro oculo tamquam privata persona, non in karitate, sed nescio, quo
ductus spiritu, obtuleratis? quorum nullum credo ipsum Vicleph aut se-
quentes suos asertive tenuisse aut tenere. Quomodo, queso, ceci iudica-
bunt de coloribus, ut hii de doctrina sacra, quos dixistis? Nec est verum,
quod conclusissent aliquid, sed bene retrocedunt, dicentes, se fore male
informatos. Et esto, quod aliquid concluderent, quanta ipsis fides adhi-
beri deberet, cum sint? omnes et fere singuli simoniaci, et in propria
causa nemo iudex.
Item dicitis: qui dicit contra canones, hereticus est. Falsum univer-
saliter, ymo dicendo contra canones sanctus est in casu. Dicunt namque
canones, quod si iudici constet babenti potestatem, Sortem esse iustum,
et convincitur a Platone falsis testibus esse reus, secundum canones
debet abiudicari tamquam reus;? et hoc hodie tenetur et practicatur
^ V Unv. et defendunt fouz rukou in margine. — " cum sint v Unv. dvakrát, prvé
Skrtnuto.
2 Psalm. 25, 5. — % Míněny jsou artikuly, jež Hiůbner podal kapitule, přidav k 24
článkům odsouzeným synodou Londýnskou 21 článků dalších ze spisů Wyclifových.
Stanovisko pisatele lista k nim jest totéž, jaké zaujal Hus ve schůzi universitní, po-
píraje, že artikuly správně vypsány (Palacký, Docum. 179), a liší se zásadně od sta-
noviska Stanislavova, jenž byl hotov hájiti jich i tak. — * Souvisi to así s nastoupenim
Zbyňkovým, kdy kapitula byla nucena své stanovisko zmirniti, jak bude vyloZeno
v mém díle o Husovi. — *%Srovn. podobné místo v Husově výkladu na epištoly. Op.