Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
*235 Vd
6. 171. 1413, Juli. 357
periencia, cercior assercione demonstrat. Hii revera, ut verbis utamur
apostolicis," proch dolor sunt, ,qui vos conturbant*. Quicumque sint illi,
iudicium suum utique portaturi, conturbant et nos aliosque, molientes
mutue caritatis vinculum inter filios regni dirumpere, suscitando scis-
mata, dissensiones et odia, ut magis ipsorum iniquitas pallietur. Ex vobis
quidem prodierunt, sed non sunt.ex vobis, nam si essent, permanerent
utique in christiane veritatis professione, sicut et vos, qui unecionem
habentes a spiritu sancto, omnia congnovistis.
Demum in eo, quod Magistrum Jeronimum gracia subversionis ad Polo-
niam" se contulisse commemorat, revera non occulta cordium diiudieasse
dinoscitur, sed* ex manifestis suis operibus voluntatem, sicut et veritas
a fructu arborem docuit agnoscendum. Ibidem enim in Polonia simplices
attemptavit subvertere, sicut* notabilium ac gravium personarum scriptis
et verbalibus percepimus relatibus fide dignis. Contra quem Jeronimum
eciam merito facilius credimus ea, quibus se iam publica notavit infa-
mia, ostendens facta, ut liquet ex prehabitis, ad instar sui M. Johannis
Wycleff.
Unde prefatus M. Johannes Sybart nimis iniuriose diiudicator cor-
dium et mendax in dicta epistola nominatur, quem ex puero novimus
tocius vite ac morum honestate ita fulcitum et in nostra universitate
tam laudabiliter conversatum, primum quidem discendo, postea regendo,
legendo et docendo, ut in maiori nostre universitatis collegio stipendium
et in sacra theologia magisterium dinoscatur dignissime * meruisse. Qui
eciam quanta erga deum" devocione fervuerit, ostendit in opere, quia
infra mensem renuncians seculo in omnibus, que possidebat, sancte re-
ligionis suscepit habitum, preponens soli Christo in ordine Carthusien-
sium strenue militare. Si tantorum etenim meritorum et fame vir ob id,
quod de tam^ suspecta persona veritatem asserens, alios incautavit, ita
vituperari et dignus iudicari supplicio, an pocius laudari meruit, vos
ipsi quivis iudicate.
Sed dato, quod falsum esset, Jeronimum causa subversionis ad dicta
loca divertisse, quod utique optaremus, nequaquam tamen M. Johannes
Sybart in sua epistola mentiretur, ut sibi imponitur, cum scribat, se hic
Wyenne id veridicorum relatibus accepisse, quod utique nobis, qui illud
secum taliter percepimus, in nullo constat a veritatis tramite declinare.
Demum, quesumus, animadvertere dignemini, quam turpiter eundem
venerabilem M. Johannem Sybart in suis literis tractaverit famose per
universum orbem suspectus M. Johannes Huzz, approbatum dignis me-
ritis sacre theologie professorem "^ in dignitate despiciens et sacerdotali
dignitati in nichilo deferens, ipsum velud lenonem tuizans,* msndacem
w ve Vd opraveno z Polloniam. — *ve Vd následuje Skrinuté m. — Y ve Vd touże
rukou nad vadné psanjm: deum. — *ve Vd psdno: ferbuerit. — **ve Vd následuje
Skrtnuté d. — "^ ve Vd opraveno z professionem. — ve Vd nezrele[né.