EN | ES |

Facsimile view

812


< Page >

*235 Vd

6. 171. 1413, Juli. 357

periencia, cercior assercione demonstrat. Hii revera, ut verbis utamur apostolicis," proch dolor sunt, ,qui vos conturbant*. Quicumque sint illi, iudicium suum utique portaturi, conturbant et nos aliosque, molientes mutue caritatis vinculum inter filios regni dirumpere, suscitando scis- mata, dissensiones et odia, ut magis ipsorum iniquitas pallietur. Ex vobis quidem prodierunt, sed non sunt.ex vobis, nam si essent, permanerent utique in christiane veritatis professione, sicut et vos, qui unecionem habentes a spiritu sancto, omnia congnovistis.

Demum in eo, quod Magistrum Jeronimum gracia subversionis ad Polo- niam" se contulisse commemorat, revera non occulta cordium diiudieasse dinoscitur, sed* ex manifestis suis operibus voluntatem, sicut et veritas a fructu arborem docuit agnoscendum. Ibidem enim in Polonia simplices attemptavit subvertere, sicut* notabilium ac gravium personarum scriptis et verbalibus percepimus relatibus fide dignis. Contra quem Jeronimum eciam merito facilius credimus ea, quibus se iam publica notavit infa- mia, ostendens facta, ut liquet ex prehabitis, ad instar sui M. Johannis Wycleff.

Unde prefatus M. Johannes Sybart nimis iniuriose diiudicator cor- dium et mendax in dicta epistola nominatur, quem ex puero novimus tocius vite ac morum honestate ita fulcitum et in nostra universitate tam laudabiliter conversatum, primum quidem discendo, postea regendo, legendo et docendo, ut in maiori nostre universitatis collegio stipendium et in sacra theologia magisterium dinoscatur dignissime * meruisse. Qui eciam quanta erga deum" devocione fervuerit, ostendit in opere, quia infra mensem renuncians seculo in omnibus, que possidebat, sancte re- ligionis suscepit habitum, preponens soli Christo in ordine Carthusien- sium strenue militare. Si tantorum etenim meritorum et fame vir ob id, quod de tam^ suspecta persona veritatem asserens, alios incautavit, ita vituperari et dignus iudicari supplicio, an pocius laudari meruit, vos ipsi quivis iudicate.

Sed dato, quod falsum esset, Jeronimum causa subversionis ad dicta loca divertisse, quod utique optaremus, nequaquam tamen M. Johannes Sybart in sua epistola mentiretur, ut sibi imponitur, cum scribat, se hic Wyenne id veridicorum relatibus accepisse, quod utique nobis, qui illud secum taliter percepimus, in nullo constat a veritatis tramite declinare.

Demum, quesumus, animadvertere dignemini, quam turpiter eundem venerabilem M. Johannem Sybart in suis literis tractaverit famose per universum orbem suspectus M. Johannes Huzz, approbatum dignis me- ritis sacre theologie professorem "^ in dignitate despiciens et sacerdotali dignitati in nichilo deferens, ipsum velud lenonem tuizans,* msndacem

w ve Vd opraveno z Polloniam. *ve Vd následuje Skrinuté m. Y ve Vd touże rukou nad vadné psanjm: deum. *ve Vd psdno: ferbuerit. **ve Vd následuje Skrtnuté d. "^ ve Vd opraveno z professionem. ve Vd nezrele[né.



Text viewManuscript line view