EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

240 C. 105. 1415, Jan. 4.

ut respondeam more scholastico. Vel forte dabit deus audienciam, ut fa- ciam sermonem.

Spero de dei gracia, quod a cognita veritate numquam sim reces- surus. Oretis deum, ut me conservet.

De* sacramento calicis habetis scriptum, quod scripsi in Constancia, in quo sunt motiva?; et nescio aliud dicere, nisi quod ewangelium et epistola Pauli sonant directe, et tentum fuit in primitiva ecclesia. Si potest fieri, attemptetis, ut saltem permittatur per bullam" illis dari, qui ex devocione postulaverint, cireumstanciis adhibitis.

De responsione privata? non debent turbari amici, quia non vidi, quomodo potuisset aliter fieri, ex quo per concilium, prius quam fui de- tentus, conclusum fuit. Et est edita bulla a commissariis, que lecta fuit coram me, in qua vocor heresiarcha et seductor populi. Sed spero, quod que dixi sub tecto, predicabuntur super tecta. *

Iterum fui pridie? interrogatus, quo die: vidi fratrem meum Johan- nem Barbatum, de quolibet 45* articulorum? Et respondi sub protesta- cione prima, ut prius. Et quesiverunt de quolibet articulo singillatim;* an velim eum defendere. Et respondi, quod sto ad determinacionem con- cilii, sicut prius protestatus sum. Et ad quemlibet articulum dixi, ut prius; de aliquo dixi: ,Iste est verus ad istum sensum". Et dixerunt: ,Vis eum defendere? Respondi, quod non, sed sto ad determinacionem concilii.

Ecce deo teste, non videbatur mihi tunc alia conveniencior responsio, ex quo prius manu propria scripsi, quia nihil volo pertinaciter defendere, sed paratus sum a quocumque informari.? Ista interrogacio facta est mihi ex eo, quod aliquis dixit eis, quod ego regi intimavi, quia volo tres vel quatuor articulos defendere. Unde quesierunt, numquid intimassem sibi. Et dixi, quod non, quia numquam intimavi sic regi, sed sicut scitis etc."

Item Michael stabat et tenebat cartham et instigabat patriarcham," ut responderem super interrogatis. Et interim venerunt quidam episcopi. Ite- rum Michael braxavit aliquid novi. Deus permisit ipsum et Palecz* propter peccata mea consurgere. ** Nam Michael et literas et alia explorat," et Palecz* illa antiqua, que locuti sumus ante multos annos, articulat.

* V Op in margine: ,Prophetia'. ** V Op in margine: ,Nequitia Mi- chaelis et Paletz'.

a Tento zlomek čte se ve Vidn. " per bullam papalem Vidn. *47 Ep, Op. * sigillatim Ep, Op. * Paletz Ep, Op.

3 Totiż spis ,De sanguine Christi sub specie vini a laicis sumendo (Op I, 42 44), psanjj v Kostnici pred uvéznénim. ? Srvn. doklady v traktáté uvedené. © v Za- lári; srun. c. 105. " Dne 2. ledna. 7 Jan Bradatıj cili Bradácek; v. ¢. 28 a 104, * Wyclifouÿch, k nimZ psané Kostnické odpovědi Husovy (v. č. 104) uveřejnil Sedlák, Hlídka 1911. (Několik textů I, 58—69). % Prohlášení takové z prvé doby vězení není zachováno; podrobněji mluví o něm Низ о &. 108. Viz č. 104. " Jan de Rupe- scissa (1412—1424), patriarcha Konstantinopolský. * Że Michal de Causis zachycoval listy Husovy, svědčí (vedle zmínky této a v č. 110) zpráva, již o obsahu jednoho listu Hu- sova (č. 96) podávají zástupci university Vídeňské (v. AÓG, XV, 13). 1 Články Pálčovy podobného obsahu nejsou zachovány; snad ty, o nichž jest zmínka v č. 104 (v pozn. 2).


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile