EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

* 222'

C. 73. 1414. 189

tuperat, quis monasteria vel ecclesias depredatur? Nonne vos et disci- puli vestri 5?

Dicitis de criminibus clericorum: sed de erroribus et libris Wykleff, quos protegitis, nullam mencionem facitis. Ego pauper homuncio dico, si non alia, propter hoc, quod predicatis contra clericos, nullus vos, ut estimo, excomunicaret: Nam et ab antiquis temporibus Milicius, Conra- dus, Sezekna? et alii quam plurimi contra clericos predicaverunt ; nullus tamen propter hoe excomunicacionis fuit sentencie subiectus. Deponite nubem, tollite occasionem, semovete stramen, ut homines videant nudam rem, propter quam excomunicamini! Latet anguis in herba.? Et si popu- lum simplicem per talia decipitis, deum tamen per talia decipere non potestis. Ubi est, queso, compassio vestra super afflictis? Ecce vestrates intrudunt se ad beneficia aliorum, et, ut dicitur, vos estis horum in- Sstructor et procurator. Ubi est predicacio vestra, ymmo cancio vestra: Non concupisces? etc.? Ubi est caritas vestra, que non emulatur, non agit perperam, *non inflatur, non est ambiciosa, non querit, que non* sua sunt, non irritatur, non cogitat malum etc.? Vos autem cogitatis, ut vos ipse, excomunicatus, interdictus et suspensus a divinis, in plebe mea divina officia peragatis, quod eciam, si premissis vinculis non es- setis ligatus, non tamen vocatus, in alienam messem nequaquam debe- retis mittere falcem.

Item subditis in litera?: ,Sufficeret tibi, carissime, ex quo iustam excomunicacionem prelatorum estimas, quod denuneciares populo, quia ipsi me excomunicant, et quod populus in nullo malo me confortaret vel in malicia mecum participaret^. Venenum hic video, et articulum Wykleff inclusum in hiis verbis. Intelligo, quod nititur dicere, non esse excomunicatum quempiam, nisi eum deus excomunicet." Rogo, quis vos certum reddidit, quis caucionem posuit vobis de predestinacione, quis vos sancciorem beato Paulo fecit, qui dixit?: ,Nichil michi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum^. Cum igitur non estis certus de vestra predestinacione, cur ita presumitis, non esse vos a deo excomunicatum ?

Item, ubi dicitis," ,quod si sancti et sancte michi in patria favent, per tuum iudicium sunt a comunione sanctorum, et sic a beatitudine separati^. Vellem vos pauciores argucias in vestris scriptis ponere. Sci- tis vos ipse, quod excomunicaciones ab homine non cadunt in illos in patria, sed tantummodo afficiunt viatores.

16 Naráží se patrně na události při předcházejících interdiktech, kdy někteří vzdo- rovití kněží zbavení svých mist a nahrażeni jinými, směru Husovu příznivými. ?: Milt&, Konrád Waldhauser, Jan Štěkna ; pisatel ovšem zamléuje, Ze také Milíč a Wald- hauser byli pro své opravné snahy kaceřováni, a že Štěkna tomu ušel, vzdav se jich. % Vergilius Eclog. III, 93. ? Narážka na Husovo zpracování desatera v píseň českou ; srvn. Nejedlý, Začátky husit. zpěvu 196, 219, 225, Novotný-Kybal, Hus. % Vztahuje se na Husovu činnost v cizích kostelích i na pohrůžku, že přijde na Mělník, srvn. pozn 36. ?' Artikul Wyclifüv v poradt 45 podezíranjch 11. % 1. Cor. 4, 4.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile