Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Písemná odpověď dvora Římského dne 31. března.
tamus atque idcirco negamus ea, que sunt illi
contraria, hortamurque sub specie panis corpus
et sanguinem accipere contenti sitis, quod satis
est ad populum, dicente domino in eodem, quo
supra, allegato capitulo uel loco: Ego sum panis
viuus, qui de celo descendi; qui manducat hunc
panem, viuet in eternum. Nec uelitis pluris esse
quam illi discipuli, qui euntes in Emaus cogno-
uerunt Dominum in fraccione panis. Nolite plus
sapere, quam oportet sapere, et pluris esse, quam
fuerunt patres vestri, qui communicantes sub una
specie, in Christo mortui sunt, et non bene con-
gruit eorum nomini et fame hic nouus ritus. Con-
solamini eorum memoriam et conformamini relique
christianitati, quia turpis est pars, que non con-
uenit suo universo. Quippe si relicto ritu nouo
ad pristinam consuetudinem redieritis, unietur et
in se ipso et cum vicinis regnum vestrum, et pri-
Stine opes cum pristina pace redibunt gloriaquo,
eritisque in hoc seculo felices, in alio beati, pre-
stante domino nostro Ihesu Christo, cui est honor
et imperium per infinita secula seculorum AMEN.
Supra scripta responsiua data est anno
dominà M°CCCCOOLXIP feria quarta post Le-
tare, scilicet ultima die mensis Marci [31.
března] in pallacio hora terciarum uel quasi etc.
IV. Conclusiones datae oratoribus regis
Bohemiae.
(Viz str. 353.)
Quamuis sanctissimus dominus noster plu-
ribus diebus in consistorio publice vobis de con-
silio dominorum cardinalium responderit, honora-
biles oratores Doliemici, ad ea, que pro parte
illustris regis domini Bohemie proposuistis, tamen
in effectu hec fuit sue beatitudinis responsio:
Primo quantum ad factum obediencie, quam
sue sanctitati et apostolice sedi nomine regis pre-
stitistis, laudavit ipse sanctissimus dominus noster
regiam maiestatem, que portam domini videtur
inquirere, sino qua non patet iter ad celum. Porta
autem ea est apostolica sedes, cui date sunt claues
regni celorum et alia plura, que dixit in laudem
regis. Addidit tamen, quod attentis novitatibus,
que in regno Bohemie et marchionatu Moravie
superioribus temporibus emersere, et quod ipsum
regnum pro magna parte recessit ab obediencia
Romane ecclesie et a ritu universali Christiano-
rum, et attento iuramento, quod rex ipse in eo-
363
ronacione sua prestitit in manibus episcoporum,
qui eum coronauerunt, hec obediencia non est
sufficiens, sed necessarium est, quod sua serenitas
ea tollat de regno Bohemie et marchionatu Mo-
rauie, que sunt innouata contra mandata Romani
pontificis et contra ritum universalis ecclesie, si
vult debito suo satisfacere, et quod eius obedi-
encig iudicetur suffieiens. Et ita sanctitas sua
eidem regi per uos iussit intimari.
Secundo quantum ad materiam communionis
sub utraque specie, quam proponens visus est di-
vinitus quodam modo revelatam dicere eciam quoad
populum laiealem, multum eam extollendo ex praxi
ecelesie primitive, ex auctoritate sacre scripture,
ex dietis sanctorum patrum et ex compactis: dixit
sanctissimus dominus noster, quod hic articulus
de communione sub utraque specie quoad laicos
et non conficientes fuit primo in generali synodo
Constanciensi et postea in Basiliensi concilio ad
plenum discussus, et tunc fuit abinde considerata
praxis eeclesie primitive, fueruntque oportune visa
testimonia sacre scripture et doctorum sanctorum
ac etiam scolastieorum. Et omnibus consideratis
diffinitum fuit, communionem huiusmodi quoad po-
pulum laicalem et non conficientes non esse de
precepto, nec licere alicui recedere a consvetu-
dine universalis ecclesie diucius observata, que
| habet, guod populus laicalis non communicetur
i sub utraque specie ex rationibus et causis per
suam sanctitatem expressis. Ft quia de compa-
ctatis mencionem fecistis, quasi propter ea com-
munio talis laudanda videretur et vobis concessa,
dixit sanctissimus dominus noster, quod visis
transsumptis compactatorum per vos oblatis et
omnibus, que in eis continentur, una cum dominis
cardinalibus diligenter consideratis et ponderatis
non reperit, quod vobis liceat vigore dictorum
compactatorum communicare populum sub duplici
specie, sed quod sacerdotes vestri id facientes
absque auctoritate id faciunt, grauiter peccant ot
plebem decipiunt, et nisi resipuerint, se ipsos et
populum, quem taliter communicant, in interitum
dampnacionis adducunt.
Deinde ad peticionem vestram de commu-
nione concedenda respondit sanctitas sua, quod
libenter placuisset votis vestris, si potuisset cum
Dei, sedis et suo honore et cum vestra utilitate
id facere; sed ostendit, quod id non deceat suam
sanctitatem efficere, cum sui predecessores id
semper negaverunt. Et ne scandalizaret alias na-
ciones, subiunxit quinque causas, propter quas
non expedit talis concessio, quas non est dubium,