EN | ES |

Facsimile view

798


< Page >

Písemná odpověď dvora Římského dne 31. března.

tamus atque idcirco negamus ea, que sunt illi contraria, hortamurque sub specie panis corpus et sanguinem accipere contenti sitis, quod satis est ad populum, dicente domino in eodem, quo supra, allegato capitulo uel loco: Ego sum panis viuus, qui de celo descendi; qui manducat hunc panem, viuet in eternum. Nec uelitis pluris esse quam illi discipuli, qui euntes in Emaus cogno- uerunt Dominum in fraccione panis. Nolite plus sapere, quam oportet sapere, et pluris esse, quam fuerunt patres vestri, qui communicantes sub una specie, in Christo mortui sunt, et non bene con- gruit eorum nomini et fame hic nouus ritus. Con- solamini eorum memoriam et conformamini relique christianitati, quia turpis est pars, que non con- uenit suo universo. Quippe si relicto ritu nouo ad pristinam consuetudinem redieritis, unietur et in se ipso et cum vicinis regnum vestrum, et pri- Stine opes cum pristina pace redibunt gloriaquo, eritisque in hoc seculo felices, in alio beati, pre- stante domino nostro Ihesu Christo, cui est honor et imperium per infinita secula seculorum AMEN.

Supra scripta responsiua data est anno dominà M°CCCCOOLXIP feria quarta post Le- tare, scilicet ultima die mensis Marci [31. března] in pallacio hora terciarum uel quasi etc.

IV. Conclusiones datae oratoribus regis Bohemiae.

(Viz str. 353.)

Quamuis sanctissimus dominus noster plu- ribus diebus in consistorio publice vobis de con- silio dominorum cardinalium responderit, honora- biles oratores Doliemici, ad ea, que pro parte illustris regis domini Bohemie proposuistis, tamen in effectu hec fuit sue beatitudinis responsio:

Primo quantum ad factum obediencie, quam sue sanctitati et apostolice sedi nomine regis pre- stitistis, laudavit ipse sanctissimus dominus noster regiam maiestatem, que portam domini videtur inquirere, sino qua non patet iter ad celum. Porta autem ea est apostolica sedes, cui date sunt claues regni celorum et alia plura, que dixit in laudem regis. Addidit tamen, quod attentis novitatibus, que in regno Bohemie et marchionatu Moravie superioribus temporibus emersere, et quod ipsum regnum pro magna parte recessit ab obediencia Romane ecclesie et a ritu universali Christiano- rum, et attento iuramento, quod rex ipse in eo-

363

ronacione sua prestitit in manibus episcoporum, qui eum coronauerunt, hec obediencia non est sufficiens, sed necessarium est, quod sua serenitas ea tollat de regno Bohemie et marchionatu Mo- rauie, que sunt innouata contra mandata Romani pontificis et contra ritum universalis ecclesie, si vult debito suo satisfacere, et quod eius obedi- encig iudicetur suffieiens. Et ita sanctitas sua eidem regi per uos iussit intimari.

Secundo quantum ad materiam communionis sub utraque specie, quam proponens visus est di- vinitus quodam modo revelatam dicere eciam quoad populum laiealem, multum eam extollendo ex praxi ecelesie primitive, ex auctoritate sacre scripture, ex dietis sanctorum patrum et ex compactis: dixit sanctissimus dominus noster, quod hic articulus de communione sub utraque specie quoad laicos et non conficientes fuit primo in generali synodo Constanciensi et postea in Basiliensi concilio ad plenum discussus, et tunc fuit abinde considerata praxis eeclesie primitive, fueruntque oportune visa testimonia sacre scripture et doctorum sanctorum ac etiam scolastieorum. Et omnibus consideratis diffinitum fuit, communionem huiusmodi quoad po- pulum laicalem et non conficientes non esse de precepto, nec licere alicui recedere a consvetu- dine universalis ecclesie diucius observata, que

| habet, guod populus laicalis non communicetur i sub utraque specie ex rationibus et causis per

suam sanctitatem expressis. Ft quia de compa- ctatis mencionem fecistis, quasi propter ea com- munio talis laudanda videretur et vobis concessa, dixit sanctissimus dominus noster, quod visis transsumptis compactatorum per vos oblatis et omnibus, que in eis continentur, una cum dominis cardinalibus diligenter consideratis et ponderatis non reperit, quod vobis liceat vigore dictorum compactatorum communicare populum sub duplici specie, sed quod sacerdotes vestri id facientes absque auctoritate id faciunt, grauiter peccant ot plebem decipiunt, et nisi resipuerint, se ipsos et populum, quem taliter communicant, in interitum dampnacionis adducunt.

Deinde ad peticionem vestram de commu- nione concedenda respondit sanctitas sua, quod libenter placuisset votis vestris, si potuisset cum Dei, sedis et suo honore et cum vestra utilitate id facere; sed ostendit, quod id non deceat suam sanctitatem efficere, cum sui predecessores id semper negaverunt. Et ne scandalizaret alias na- ciones, subiunxit quinque causas, propter quas non expedit talis concessio, quas non est dubium,



Text viewManuscript line view