Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
360
et in necessitatibus ecclesie sancte alteris magis
prompte magis expedite et magis fortiter poterunt
(sicut antea et nunc fuere suntque illius inten-
cionis consurgere) suffragari et repugnare.
Hec sunt vota, hec sunt deprecamina et ra-
ciones eorum, quibus in exaudiendis Vestram San-
ctitatem advocare missi sumus, beatissime pater.
Cede itaque desideriis tuorum subiectorum et ad-
mitte postulaciones eorundem, ut et medelam de-
fectibus et consolacionem necessitatibus adhibeas.
Et nimirum tale opus sic adeo preclarum, sic
illustre et sic diuinum non modo presens etas,
sed et futura susceptabit cum gratitudine, digni-
ficabit cum amplitudine ac perhennibus preconiis
concelebrabit, eritque nomen Vestre Sanctitatis
cum ipsa re digne amabile, gloriose memorabile
et usque ad sidera commendabile. Quod Vestre
Sanetitati, pater beatissime, atque huic toti apo-
stolice sedi largire dignetur misericors Dominus
per secula benedictus. Amen.
III. Odpověď papežova konečná.
(Viz str. 348—853.)
Responsio domini nostri beatissimi Pit pape
secundi ad, orationem magistri Wenceslas Co-
randa énter ceteros oratores regia Bohemie super
compactatis concilii Basiliensis et communione
sub ufraque specie.
Superioribus diebus .cum audiuissemus vos,
oratores carissimi filii nostri regis Bohemie illustris,
quamvis aliqua ex tempore diximus, responsionem
tamen solidam et efficacem cum fratrum consilio
faciendam in aliud tempus reseruauimus, quam in
presenciarum a nobis recipietis. Hortamur, ut
omnia cum caritate recipiatis, quia tamquam pater
in caritate non ficta loquemur.
Duo exposuistis in hoc ipso auditorio. Nam
et obedienciam nomine regio prestitistis nobis et
apostoliee sedi, et usum communionis eucaristie
sub utraque specie regno Bohemie et marchio-
natui Moravie concedi petivistis. Circa primum di-
cimus multa nobis exposita esse in laudem regis
et per oratorem imperatoris et per dilectum filium
Procopium equitem, qui unus est ex vobis; nam
is multis verbis seorsum vobis sincerum regis
animum et optimum eius propositum ad bene me-
rendum de sancta sede apostolica commendauit.
Laudamus regem, qui portem domini videtur in-
quirere, per quam iusti intrant et sine qua non
patet iter in celum. Qui non intrat per ostium,
D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži v. 1462.
fur est et latro. Ostium autem in ouile est ipsa
sedes apostolica, cui sunt tradite claues regni co-
lorum. Sapit igitur regis sublimitas, que verum
ostium querit et vera pascua et verum pastorem,
et nos licet inmeritos tamquam Ihesu Christi vi-
carium sua honorat obediencia et prime sedi ca-
put submittit. Verum, quia regnum Bohemie olim
sub Romane ecclesie et antecessorum nostrorum
obediencia integra fuit et ritum eundem tenuit
circa diuina sacramenta, oet postea magna pars
regni et marchionatus ab obediencia recessit et
ritum novum inuenit, quem ignorauerunt patres
eorum, et multi excessus intercesserunt, qui ad-
huc non in parua parte durant: non potest dici
sufficiens regis obediencia, nisi nouitates tol-
lantur et omnia reducantur 2d pristinam viuendi
normam.*) Quod si vult rex sue obediencie et suo
debito satisfacere, ut omnia tollat de regno suo,
que sunt innouata contra mandata nostrorum pre-
decessorum et contra ritum universalis ccclesie,
necesse est, et ita nos sibi precipimus in virtuto
obediencie nobis prestite. Quod si fecerit, dicemus
regem ipsum veram et sufficientem obedienciam
prestitisse, eumque condignis honoribus et favo-
ribus prosequemur. Alioquin cum regum proprium
Sit ecclesiam tueri et Romanis pontificibus reue-
renter assistere et eorum parere mandatis, non
satis esset verbo ac scriptis obedienciam presti-
tisse, non sequentibus operibus. Ilec ad obedien-
ciam regis.
Ad peticionem vero communionis utriusque
speciei sive compactatorum concessionem, con-
sideramus uerba proponentis, qui communionem
ipsam eciam quoad laicos ueritatem quodam modo
diuinitus reuelatam visus est appellare, approbando
eam per praxim ecclesie primitiue, per auctori-
tatem sacre scripture, per testimonia sanctorum
doctorum et per concessionem sive per compa-
ctata concili Basiliensis. Circa hoc non est ne-
cesse inmorari multum. Nam satis hic articulus
in consilio Basiliensi discussus est, et tandem
fuit diffinitum non esse communionem sub utra-
que specie quoad laicos et non conficientes de
precepto. Denique magna synodus Constanciensis
prius diffnierat, quia non licet a consuetudine
ecclesie, que regitur a spiritu sancto, recedere.
*) Povsimnutí zasluhuje věcný rozdíl mezi tímto
textem latinským a překladem českým tištěným
výše str. 348—349:; výtka, kterou papež v la-
tinském textě činí králi Jiřímu za příčinou hu-
sitských novot vůbec, proměněna jest v českém
textě ve výtku činěnou toliko za příčinou sekty
táborské. Red.