Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
358
mis et Morauis facta legacione vota sunt porrecta,
ex se quatenus mittant suos oratores versus Ba-
sileam, certi de securitate rerum et corporum et
sine falso publicam et honestam audienciam ha-
bituri, iuxta sponsiones et obligaciones concilii
per bullam expressatas. Quod dum a Bohemis quam
primum receptum est, illico, quemadmodum ipso-
rum canebant desideria, ardentissime annuerunt,
ante tamen singula super placitacione de modo
et ordine in tali audiencia obseruando ad termi-
num in Egra limitatum cum legatis concilii con-
uenire, ubi pluribus tractantes dieculis literasque
super saluis conduetibus, super audiencia libera
et honesta et super eo, si inter quid sacrum con-
cilium atque oratores Bohemorum venerit diui-
sionis, cui iudici vtrumque stare deberent, acci-
pientes ab legatis eisdem, festiue suos oratores
concilium ad predictum expedire sunt conati.
Ili Bohemorum oratores secundum saluas
obligaciones concilii moram ibidem ducentes non
modicam, premissa de communionis veritate tri-
busque aliis articulis scripta, legis praxim ec-
clesie ‘primitive una cum doctorum sentenciis et
canonum exposuerunt in medium, arguentes et
respondentes ad obiectas instancias per dies multos.
Hiis hic articulis pro et contra cribratis et ver-
satis, operante divina gracia, quid catholice di-
gnum sentiri sit, ad certa partibus ab alterutris
conclusa et suscepta ventum est compactata, que
legati eiusdem concilii ad Bohemiam missi de
mandato eiusdem erexerunt et sanxiverunt suis
appensis sigillis, imo et aliorum, imperatoris vide-
licet et Austrie ducis pro fide maiori convenientes,
et quod cercius est validiusque, sacrum ipsum conci-
lium hocidem tenore sue litere et acceptauit et confir-
mauit plumbea cum bulla pendenti, veluti in eius
corpore illud evidencius clarescit. Quam et alias hanc
spectantes materiam rex noster serenissimus habet
incontaminatas in sua potestate, et harum omnium
secum attulimus transsumpta fideliter et in toto,
Vestre si eadem videre vel audire placuerit offe-
renda Sanctitati. Per hec, inquam, compactata,
omnis bellorum rabies tam intestina quam forin-
seca, sub quibus sanguinum fluebant flumina fere
planctibus Ieremie coequata, sopita cessit retror-
sum, pax et concordia orta est, et Bohemi cum
exteris in quieta sunt deducti federa pacis. Et
quod pluris est, imperator Sigismundus Bohemo-
rum et Moravorum sie comunicancium, ut fertur,
durissimus hostis, bonam et placidam iniens vo-
luntatem cum eisdem graciose et letanter pro do-
mino et rege susceptus, inductus est cum gloria
et honorificencia Pragensem ad civitatem, vbi plu-
D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži r. 1462.
ralitate hominum congressa diversorum de volun-
tate et de consensu dictorum legatorum idem im-
perator tempore ostensionis religuiarum sanctarum
guadruplici linguagio, latino videlicet, bohemico,
vngarico et theutunico iussit altis vocibus pro-
clamari, assistentibus ibidem legatis, ut compa-
ctatis sic ordinatis dantes locum singuli Bo-
hemos et Moravos in cura communionis sub du-
plici specie triumque aliorum articulorum nemini
peramplius liceat nec ausum sit, cuiscunque status
exstiterit condicionis et nacionis, condempnare,
hereticare aut quomodolibet aliter convieiari, sed
virtute compactatorum tanquam fideles et bonos
ecelesie catholice filios fateri et favore contrectare.
Ceterum hiis supra imperator prefatus suis-
Tet ipsius obligauit sponsionibus, iuramentis et
proseripcionibus Bohemos et Moravos circa modum
et ordinem conpactatorum conseruare, ac cosdem
tueri et protegere a singulis volentibus eos avel-
lere dictis à compactatis. Deinde successoros ipsius,
reges Dohemorum, rex Albertus, rex Ladislaus
gloriose memorie et modernus Jeorius rex ct do-
minus noster, in sui pro regno suscepcione sub-
mittebantur ad eadem, semper lance discrecionis
pensantes, sicut et nunc racione potest apprehendi,
si et quando quorsum vel orsum declinaretur a
dictis compactatis, quam graue periculum et malum
possit, quod absit, suboriri discidiorum et turba-
cionum.
Ut alterius succedat mentio, beatissime pater,
non est ambiguum Vestre clarum fieri Sanctitati,
quomodo diuine operacione bonitatis regisque nostri
sapiencia et prudencia mira, «uibus auctore do-
mino predi(c)tus est affluenter, infestacionis cum
disturbio transivit longius malignum, pacis autom
et tranquillitatis bonum salutare invaluit ct pro-
fusum est cremento, quale nec senoctus dietis
regno et marchionatu meminit pro sua vita. Eam
pacem, non duntaxat in propriis, verum eciam
et regum et principum in adiacentibus, dominus
rex noster preclarissimus non desinit nec torpescit
pluribus cum inpensis inducere et fulsciro, scitu
apprehendens illud et credulitate tenens: ubi est
zelus et contencio, ibi inconstancia et omne opus
pravum, ubi autem pax et concordia, ibi ferax
fructuum et bonorum frugalitas multorum. Dispen-
sare autem tempora quoniam condicioni pertinet
prudentis per Senecam, praeterita videlicet me-
morari, perpendere presencia et futuris custodiam
adhiberi : istius, inquam, condicionis rex noster per
vestigia studens proficisci, ad memoriam olim di-
ctorum gestorum in regno et marchionatu, sepe
dietis, bonorum sive malorum non dediscit redu-