EN | ES |

Facsimile view

798


< Page >

358

mis et Morauis facta legacione vota sunt porrecta, ex se quatenus mittant suos oratores versus Ba- sileam, certi de securitate rerum et corporum et sine falso publicam et honestam audienciam ha- bituri, iuxta sponsiones et obligaciones concilii per bullam expressatas. Quod dum a Bohemis quam primum receptum est, illico, quemadmodum ipso- rum canebant desideria, ardentissime annuerunt, ante tamen singula super placitacione de modo et ordine in tali audiencia obseruando ad termi- num in Egra limitatum cum legatis concilii con- uenire, ubi pluribus tractantes dieculis literasque super saluis conduetibus, super audiencia libera et honesta et super eo, si inter quid sacrum con- cilium atque oratores Bohemorum venerit diui- sionis, cui iudici vtrumque stare deberent, acci- pientes ab legatis eisdem, festiue suos oratores concilium ad predictum expedire sunt conati.

Ili Bohemorum oratores secundum saluas obligaciones concilii moram ibidem ducentes non modicam, premissa de communionis veritate tri- busque aliis articulis scripta, legis praxim ec- clesie primitive una cum doctorum sentenciis et canonum exposuerunt in medium, arguentes et respondentes ad obiectas instancias per dies multos. Hiis hic articulis pro et contra cribratis et ver- satis, operante divina gracia, quid catholice di- gnum sentiri sit, ad certa partibus ab alterutris conclusa et suscepta ventum est compactata, que legati eiusdem concilii ad Bohemiam missi de mandato eiusdem erexerunt et sanxiverunt suis appensis sigillis, imo et aliorum, imperatoris vide- licet et Austrie ducis pro fide maiori convenientes, et quod cercius est validiusque, sacrum ipsum conci- lium hocidem tenore sue litere et acceptauit et confir- mauit plumbea cum bulla pendenti, veluti in eius corpore illud evidencius clarescit. Quam et alias hanc spectantes materiam rex noster serenissimus habet incontaminatas in sua potestate, et harum omnium secum attulimus transsumpta fideliter et in toto, Vestre si eadem videre vel audire placuerit offe- renda Sanctitati. Per hec, inquam, compactata, omnis bellorum rabies tam intestina quam forin- seca, sub quibus sanguinum fluebant flumina fere planctibus Ieremie coequata, sopita cessit retror- sum, pax et concordia orta est, et Bohemi cum exteris in quieta sunt deducti federa pacis. Et quod pluris est, imperator Sigismundus Bohemo- rum et Moravorum sie comunicancium, ut fertur, durissimus hostis, bonam et placidam iniens vo- luntatem cum eisdem graciose et letanter pro do- mino et rege susceptus, inductus est cum gloria et honorificencia Pragensem ad civitatem, vbi plu-

D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži r. 1462.

ralitate hominum congressa diversorum de volun- tate et de consensu dictorum legatorum idem im- perator tempore ostensionis religuiarum sanctarum guadruplici linguagio, latino videlicet, bohemico, vngarico et theutunico iussit altis vocibus pro- clamari, assistentibus ibidem legatis, ut compa- ctatis sic ordinatis dantes locum singuli Bo- hemos et Moravos in cura communionis sub du- plici specie triumque aliorum articulorum nemini peramplius liceat nec ausum sit, cuiscunque status exstiterit condicionis et nacionis, condempnare, hereticare aut quomodolibet aliter convieiari, sed virtute compactatorum tanquam fideles et bonos ecelesie catholice filios fateri et favore contrectare.

Ceterum hiis supra imperator prefatus suis- Tet ipsius obligauit sponsionibus, iuramentis et proseripcionibus Bohemos et Moravos circa modum et ordinem conpactatorum conseruare, ac cosdem tueri et protegere a singulis volentibus eos avel- lere dictis à compactatis. Deinde successoros ipsius, reges Dohemorum, rex Albertus, rex Ladislaus gloriose memorie et modernus Jeorius rex ct do- minus noster, in sui pro regno suscepcione sub- mittebantur ad eadem, semper lance discrecionis pensantes, sicut et nunc racione potest apprehendi, si et quando quorsum vel orsum declinaretur a dictis compactatis, quam graue periculum et malum possit, quod absit, suboriri discidiorum et turba- cionum.

Ut alterius succedat mentio, beatissime pater, non est ambiguum Vestre clarum fieri Sanctitati, quomodo diuine operacione bonitatis regisque nostri sapiencia et prudencia mira, «uibus auctore do- mino predi(c)tus est affluenter, infestacionis cum disturbio transivit longius malignum, pacis autom et tranquillitatis bonum salutare invaluit ct pro- fusum est cremento, quale nec senoctus dietis regno et marchionatu meminit pro sua vita. Eam pacem, non duntaxat in propriis, verum eciam et regum et principum in adiacentibus, dominus rex noster preclarissimus non desinit nec torpescit pluribus cum inpensis inducere et fulsciro, scitu apprehendens illud et credulitate tenens: ubi est zelus et contencio, ibi inconstancia et omne opus pravum, ubi autem pax et concordia, ibi ferax fructuum et bonorum frugalitas multorum. Dispen- sare autem tempora quoniam condicioni pertinet prudentis per Senecam, praeterita videlicet me- morari, perpendere presencia et futuris custodiam adhiberi : istius, inquam, condicionis rex noster per vestigia studens proficisci, ad memoriam olim di- ctorum gestorum in regno et marchionatu, sepe dietis, bonorum sive malorum non dediscit redu-



Text viewManuscript line view