EN | ES |

798

798


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

356

a quo huc missus sum, imperatorem amas, de qua quidem re dubitari equum non est, ut idem, de quo ipsi oratores cum Sanctitate Tua locuturi sunt, negocium, quod et inmortalis Dei laudem et amplificacionem ac firmamentum katholice fidei et universalis ecelesie bonum sine ulla dubita- cione complectitur, iuxta eorum vota et ut sancte Romane eeclesie utilitas exigit, nulla omnino vel obstante vel remorante dilacione expediatur.

Si quid autem est, in quo possit huic pio negocio cesarea sublimitas opem ferre, in eo nec consilio nec ope neque aliarum subsidio maie- Statem imperatoriam ullo modo deesse animad- uertes. Misisset serenissimus imperator, dominus meus prefatus, ad hanc rem ab sanctitate impe- trandam pluribus rebus expertum et maioris au- ctoritatis virum, quam ego sum, qui, quantum in talibusrebus agendis valeam, Tuam Sanctitatem non latet: sed cum consideraret nichil magis quam ut Sanctitatis Tue officium exigeret et voluntatis tue desiderium expeteret, eorum, quibus inmor- talis Dei honor augeatur atque amplificetur, ne- minem esse sibi persuasit tam parvum hominem, cuius aput Sanctitatem Tuam oracio maximi pon- deris ac momenti habitura non sit. Cum enim non privatam imperatoris mei nomine, sed pu- blicam susceperim causam, non potes eam, ut arbi- tror, beatissime pater, vel refutare vel aspernari. Tu communis omnium christianorum pater me- rito existimare, nos unius filie tue, hoc est unius christiane provincie, causam suscepimus. Si igitur hane provinciam deseres, si huic rei non faves, filiam tuam deseris et filio tuo non faves, domum tuam in filiorum tuorum caput labi per- mittis. Dici possent preter hec plurima, que et incliti regis Bohemie erga Sanctitatem Tuam de- vocion(i) serenissimi imperatoris nostri cupiditati astipularentur; sed michi et ipsius rei claritas ac magnitudo et Tue Sanctitatis immensa pru- dencia silencium inducunt. Da denique operam, queso beatissime pater, ut ego ad serenissimum imperatorem meum et hii clarissimi oratores ad inclitum regem suum Sanctitatem Tuam laudibus extollentes et votorum nostrorum compotes, quan- tocius redeamus.

Recitata sabbato ante Reminiscere in con- sistorio publico domin? nostri Pii pape secundi

anno etu8 quarto, Rome XX Marci anno M°CCCOL per Wolfgan Vorchtena- wer, serenissimt imperatoris Romanorum do-

mini Friderici prothonotarium secretum.

D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži r. 1462.

II. Řeč Korandova. (Viz str. 328—336.)

Proposita oratorum de parte compacta- torum coram papa Pio 2% anno Domini etc. LXIP Rome, quando de ambabus partibus fuit illuc missa. legacio.

Diffiniciones diuturno, beatissime pater, exposi- turus desiderium, quo modo licenter submitta(tu)r ad idem? Immo granditas operis, non quidem sponte recepta, potentum sed et horum domino- rum dedita iussibus et studiis, premit ordientem, ast quo supra Vestre Sanctitatis culmen eximium nec non reverendissimorum in Christo patrum et dominorum cardinalium gloria, abintus et extra metum inscribit homini nec arte nec experiencia huiusce rei aliquatenus enutrito. Unde si mentibus ilustrium delibet humilibus delectari, stupeo ve- hementerque verecundor, agamne demissius erga Vestram Sanctitatem atque hanc sedem aposto- licam, quam obseruari solebat, aut fortasse dimi- nucius, quam affari pre me sacius urbaniusque horum dominorum meorum et in hac parte com- missorum valeret facultas. Hinc deficerem protinus, nisi pavidum entem spes rediviva teneret tam in exorabilem proiecta dominum, cui sicut possibile ita facile licet insipidum acceptum facere sermonem, quam in Sanctitatis Vestre benignitatem, orbis famatam per climata passim, non ebetes non elin- gues aspernari, sed more patris propicii inperitos interdum tollerare et ignorancias in casu simili excusari. Itaque utcumque dictu sive gestu agere, preter eum spectaret morem optimum, accidat minus obseruate, suppliciter nunc oro, pater sanctis- sime, vestram precanti veniam pro pietate detis huius, si quidem onus inpositum deponere tendam sequentibus verbis:

Cum cor habitum ac operotenus conservatum dominus et princeps noster serenissimus Georgius, rex Bohemie, marchio Moravie, per hos inclitos in presencia circumstantes suos ambasiatores Vestra coram Sanetitate, glorioso cardinalium collegio ac ceteris prestantibus patribus et viris exposuerit loculenter, utpote magnificus dominus Procopius, regni Bohemie cancellarius summus, ipsum quam ample venusteque exorsus est, dignam videlicet, quin pocius debitam Vestre Sanctitati, veluti vi- cario Ihesu Christi, successori beati Petri, et sic huic apostolice sedi obedienciam pro parte dicti regis preclarissimi faciendo ung nobiscum. Istius profecto sub limitibus obediencie rex ipse precla- rissimus suos suique regni oportunitates et inpor-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile