356
a quo huc missus sum, imperatorem amas, de
qua quidem re dubitari equum non est, ut idem,
de quo ipsi oratores cum Sanctitate Tua locuturi
sunt, negocium, quod et inmortalis Dei laudem
et amplificacionem ac firmamentum katholice fidei
et universalis ecelesie bonum sine ulla dubita-
cione complectitur, iuxta eorum vota et ut sancte
Romane eeclesie utilitas exigit, nulla omnino vel
obstante vel remorante dilacione expediatur.
Si quid autem est, in quo possit huic pio
negocio cesarea sublimitas opem ferre, in eo nec
consilio nec ope neque aliarum subsidio maie-
Statem imperatoriam ullo modo deesse animad-
uertes. Misisset serenissimus imperator, dominus
meus prefatus, ad hanc rem ab sanctitate impe-
trandam pluribus rebus expertum et maioris au-
ctoritatis virum, quam ego sum, qui, quantum
in talibusrebus agendis valeam, Tuam Sanctitatem
non latet: sed cum consideraret nichil magis quam
ut Sanctitatis Tue officium exigeret et voluntatis
tue desiderium expeteret, eorum, quibus inmor-
talis Dei honor augeatur atque amplificetur, ne-
minem esse sibi persuasit tam parvum hominem,
cuius aput Sanctitatem Tuam oracio maximi pon-
deris ac momenti habitura non sit. Cum enim
non privatam imperatoris mei nomine, sed pu-
blicam susceperim causam, non potes eam, ut arbi-
tror, beatissime pater, vel refutare vel aspernari.
Tu communis omnium christianorum pater me-
rito existimare, nos unius filie tue, hoc est unius
christiane provincie, causam suscepimus. Si igitur
hane provinciam deseres, si huic rei non faves,
filiam tuam deseris et filio tuo non faves,
domum tuam in filiorum tuorum caput labi per-
mittis. Dici possent preter hec plurima, que et
incliti regis Bohemie erga Sanctitatem Tuam de-
vocion(i) serenissimi imperatoris nostri cupiditati
astipularentur; sed michi et ipsius rei claritas
ac magnitudo et Tue Sanctitatis immensa pru-
dencia silencium inducunt. Da denique operam,
queso beatissime pater, ut ego ad serenissimum
imperatorem meum et hii clarissimi oratores ad
inclitum regem suum Sanctitatem Tuam laudibus
extollentes et votorum nostrorum compotes, quan-
tocius redeamus.
Recitata sabbato ante Reminiscere in con-
sistorio publico domin? nostri Pii pape secundi
anno etu8 quarto, Rome XX Marci anno
M°CCCOL per Wolfgan Vorchtena-
wer, serenissimt imperatoris Romanorum do-
mini Friderici prothonotarium secretum.
—— —
D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži r. 1462.
II. Řeč Korandova.
(Viz str. 328—336.)
Proposita oratorum de parte compacta-
torum coram papa Pio 2% anno Domini etc.
LXIP Rome, quando de ambabus partibus fuit
illuc missa. legacio.
Diffiniciones diuturno, beatissime pater, exposi-
turus desiderium, quo modo licenter submitta(tu)r
ad idem? Immo granditas operis, non quidem
sponte recepta, potentum sed et horum domino-
rum dedita iussibus et studiis, premit ordientem,
ast quo supra Vestre Sanctitatis culmen eximium
nec non reverendissimorum in Christo patrum et
dominorum cardinalium gloria, abintus et extra
metum inscribit homini nec arte nec experiencia
huiusce rei aliquatenus enutrito. Unde si mentibus
ilustrium delibet humilibus delectari, stupeo ve-
hementerque verecundor, agamne demissius erga
Vestram Sanctitatem atque hanc sedem aposto-
licam, quam obseruari solebat, aut fortasse dimi-
nucius, quam affari pre me sacius urbaniusque
horum dominorum meorum et in hac parte com-
missorum valeret facultas. Hinc deficerem protinus,
nisi pavidum entem spes rediviva teneret tam in
exorabilem proiecta dominum, cui sicut possibile
ita facile licet insipidum acceptum facere sermonem,
quam in Sanctitatis Vestre benignitatem, orbis
famatam per climata passim, non ebetes non elin-
gues aspernari, sed more patris propicii inperitos
interdum tollerare et ignorancias in casu simili
excusari. Itaque utcumque dictu sive gestu agere,
preter eum spectaret morem optimum, accidat
minus obseruate, suppliciter nunc oro, pater sanctis-
sime, vestram precanti veniam pro pietate detis
huius, si quidem onus inpositum deponere tendam
sequentibus verbis:
Cum cor habitum ac operotenus conservatum
dominus et princeps noster serenissimus Georgius,
rex Bohemie, marchio Moravie, per hos inclitos
in presencia circumstantes suos ambasiatores Vestra
coram Sanetitate, glorioso cardinalium collegio ac
ceteris prestantibus patribus et viris exposuerit
loculenter, utpote magnificus dominus Procopius,
regni Bohemie cancellarius summus, ipsum quam
ample venusteque exorsus est, dignam videlicet,
quin pocius debitam Vestre Sanctitati, veluti vi-
cario Ihesu Christi, successori beati Petri, et sic
huic apostolice sedi obedienciam pro parte dicti
regis preclarissimi faciendo ung nobiscum. Istius
profecto sub limitibus obediencie rex ipse precla-
rissimus suos suique regni oportunitates et inpor-