Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
530 D. IX. Wipisky práwní a saudní
ciarii pro eo, quod idem camerarius plures citationes intricaret non veniendo ad
testandum, decreverunt, quod actores citent per duos camerarios Pragenses. Ca-
merarius Bohunko iterum citat sic, prout beneficiarii decreverunt. Actum anno do-
mini MCCCCII. Za/mb. 68*.
318.
Rubeo citationum.
Lucas de Praga citat Lièkonem de Zajeëic etc. Ibi Martinus de Chomutic
nomine Liékonis defendit contra citationem dicens, quia Liéko ibi cum dominio non
residet, sed in Krnow: et hoc iidem camerarii sunt testati, quia dominam ibi non
invenerunt. Et beneficiarii invenerunt pro jure, quod actor debet eum de novo
citare, si vult. Relatio omnium beneficiariorum. 7a/»b. 68".
319.
Rubeo citationum.
Martinus de Litowic citat Wilhelmum de Zdiara. Ibi citatus audita querela
locutus est contra actores, dicens, quia dicti citati fuerunt sui censuales et sui ho-
mines, et quod ipsum de jure citare non debent; et ipsi actores contra replicaverunt,
quod ipsius censuales nunquam fuerunt; et beneficiarii majores et minores invene-
runt pro jure, quod dictus citatus debet probare, ipsos actores fuissc homines suos
bono testimonio vel per tabulas; et si probaverit, tunc invenerunt, quod ipsum
citare non possunt nec potuerunt. Et ipsa inventione facta, mox dicti actores re-
cesserunt, non exspectantes ukázani dicti Wilhelmi, qui voluit docere per tabulas,
quod fuerunt sui homines. Relatio omnium beneficiariorum. Zalmb. 68".
320.
Rubeo citationum.
Martha de Ujkowic citat Albertum de Ledec pro damnis X marcarum. Ibi
citatus odeprel se ex eo, quia actrix, habens maritum, de damnis citare non potest;
et ideo ab instantia ipsius absolutus. Relatio omnium beneficiariorum. Załmb. 68".
321.
Rubeo citationum.
Petrus de Smikus citat Petrum de Piibenic. Jbi facta citatione citatus di-
xit, se non vocari Petrum sed Nicolaum, et beneficiarii invenerunt pro jure, quod
citatus debet docere juramento sine errore, quod non vocatur Petrus sed Nicolaus.
Inventionem similem vide, ubi Petrus de Smédowic 2c. citat Pribam de
Teplice oc. Talmb. 69".
322.
In rubeo citationum.
Eliska de Citolib citat Annam de Citolib. Ibi domini barones in praesentia
serenissimi principis et domini, domini Sigismundi regis Ungariae et gubernatoris
regni Bohemiae invenerunt pro jure: quod domina Eliáka juxta continentiam sua-