EN | ES |

795

795


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

528 D. IX. Wýpisky prdwni a saudm 812.

Rubeo citationum.

Štěpan et Niklas de Praga citant Johannem de Usti. Ibi anno domini 1398 sabbato quatuor temporum adventus Piibiko de Kamenice nomine Johannis citati defendit contra hoc jus obtentum, dicens, quia ipse citatus est de genere baronum, et per minores beneficiarios judicari non potest nec debet, nec etiam debet citari minoribus damnis per coactores; docere vult, sicut domini sibi invenient.

313. 1399. Rubeo citationum.

Wenceslaus Bohemiae rex cum majoribus beneficiariis et Pragensibus bene- ficiariis et Otta de Bergow citant Petrum de Kosti. Ibi Petrus citatus locutus est contra citationem dicens, quod est kmet, et quod non est debite citatus, prout kmet deberet citari; secundo, quia beneficium non est plenum, quia vicecamera- rius non fuit locutus, et camerarius testalus est a pleno beneficio; tertio, quia actores positi in citatione, videlicet. dominus rex, supremus camerarius, Hynko Berka de Honstein supremus judex, et Smilo protonotarius tabularum, qui sunt expressi in citatione, non adstiterunt, Ex adverso Otta actor dixit, quod citatus non esset kmet, nec unquam w kmetstwo juravit, et si esset kmet, pro repulsa non deberet ut kmet citari, sed ex quo ordo juris antiquitus tentus circa repulsas est obser- vatus, et majores beneficiarii stant simul cum minoribus beneficiariis, prout fuit ab antiquo circa repulsas servatum, quod ipsa citatio jure processit, el ejus testatio potest esse etiam coram solo notario tabularum quocumque tempore, nec potest contra eam citatus contra minores beneficiarios quidquam loqui, quia testata est pleno jure, et Otta actor, per quem facta repulsa, in testatione ejus adstitit. Terminus cum his ad barones in crastino Jeronymi. Ibi Johannes Seraphin, com- missarius Ottae, petiit emendari terminum ad idem ad barones, prout est de jure; et beneficiarii non permiserunt emendari terminum per literam domini regis, per quam mandat, quod contra citatum non procedatur, nisi sit tanquam kmet citatus.

Ibi anno domini Mccce feria V ante Georgii Wenceslaus Bohemiae rex per Hermaunum Chusnik supremum camerarium regni Bohemiae dimisit et mandavit dimitti istud jus Ottoni de Bergow, quod mandaverat prius arrestari per literam suam, quod habeat processum suum. Relatio Bohunkonis Publice (sic) et Stephani vicenotarii. 7a/ub. 67—68.

314, Rubeo citationum,

Wenceslaus Wnietief de suburbio Pragensi citat Michalkonem de Ostrowa. lbi pro eo, quod citatus respondit querelae non muniendo sibi jus, actori datum est pro jure obtento. Dedit memoriales etc. Za/zb, 68*.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile