528 D. IX. Wýpisky prdwni a saudm
812.
Rubeo citationum.
Štěpan et Niklas de Praga citant Johannem de Usti. Ibi anno domini 1398
sabbato quatuor temporum adventus Piibiko de Kamenice nomine Johannis citati
defendit contra hoc jus obtentum, dicens, quia ipse citatus est de genere baronum,
et per minores beneficiarios judicari non potest nec debet, nec etiam debet citari
minoribus damnis per coactores; docere vult, sicut domini sibi invenient.
313.
1399. Rubeo citationum.
Wenceslaus Bohemiae rex cum majoribus beneficiariis et Pragensibus bene-
ficiariis et Otta de Bergow citant Petrum de Kosti. Ibi Petrus citatus locutus est
contra citationem dicens, quod est kmet, et quod non est debite citatus, prout
kmet deberet citari; secundo, quia beneficium non est plenum, quia vicecamera-
rius non fuit locutus, et camerarius testalus est a pleno beneficio; tertio, quia
actores positi in citatione, videlicet. dominus rex, supremus camerarius, Hynko Berka
de Honstein supremus judex, et Smilo protonotarius tabularum, qui sunt expressi
in citatione, non adstiterunt, Ex adverso Otta actor dixit, quod citatus non esset
kmet, nec unquam w kmetstwo juravit, et si esset kmet, pro repulsa non deberet
ut kmet citari, sed ex quo ordo juris antiquitus tentus circa repulsas est obser-
vatus, et majores beneficiarii stant simul cum minoribus beneficiariis, prout fuit ab
antiquo circa repulsas servatum, quod ipsa citatio jure processit, el ejus testatio
potest esse etiam coram solo notario tabularum quocumque tempore, nec potest
contra eam citatus contra minores beneficiarios quidquam loqui, quia testata est
pleno jure, et Otta actor, per quem facta repulsa, in testatione ejus adstitit.
Terminus cum his ad barones in crastino Jeronymi. Ibi Johannes Seraphin, com-
missarius Ottae, petiit emendari terminum ad idem ad barones, prout est de jure;
et beneficiarii non permiserunt emendari terminum per literam domini regis, per
quam mandat, quod contra citatum non procedatur, nisi sit tanquam kmet citatus.
Ibi anno domini Mccce feria V ante Georgii Wenceslaus Bohemiae rex per
Hermaunum Chusnik supremum camerarium regni Bohemiae dimisit et mandavit
dimitti istud jus Ottoni de Bergow, quod mandaverat prius arrestari per literam
suam, quod habeat processum suum. Relatio Bohunkonis Publice (sic) et Stephani
vicenotarii. 7a/ub. 67—68.
314,
Rubeo citationum,
Wenceslaus Wnietief de suburbio Pragensi citat Michalkonem de Ostrowa.
lbi pro eo, quod citatus respondit querelae non muniendo sibi jus, actori datum
est pro jure obtento. Dedit memoriales etc. — Za/zb, 68*.