69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
25
Herbordus notarius. Berterramus de Puztemir. Canonici Olomucenses et
alii quam plures. Actum in sinodo nostra in Puztemir. Anno domini
MCCXLIII. XIII. Kalendas Aprilis. Pontificatus nostri anno secundo.
Ex originali in arch. Melitensium Pragae.
XXXIX.
Conradus, episcopus Olomucensis, monasterio Lucensi jus patronatus ecclesiae
in Prosmérice confirmat. Df. in. Mansberg, TT. Kal. Maji, 1243.
C. dei gracia olomucensis Episcopus omnibus in perpetuum. Iustum
est et honeste consonum rationi. ut res legitime acta litterarum testimonio
roboretur. Notum igitur esse uolumus tam presentibus Christi fidelibus
quam futuris quod nobis una cum prelatis nostre diocesis in domini nostri
Regis Wenzezlay gloriosi Boemorum presentia constitutus in sexta feria
ante diem palmarum anno domini M. CC. XLIII. dilectus in Christo Io-
hannes Abbas de Luca. ab eodem domino Rege humiliter postulauit. ut
ius suum quod ei in ecclesia de Prozemeriz competit sibi recognosceret
et eo permitteret eum frui. dominus uero Rex habito consilio hoc negotium
nostro commisit examini finiendum. ut si ius esset pro domino Abbate
» predictam ecclesiam sibi confirmaremus Auctoritate Regia hoc uolente.
Nos uero uiso instrumento super nominata ecclesia confecto et diligentius
examinato. quod idem Abbas nobis postmodum presentauit. domino Cunrado
quondam Brunnensi notario. illius ecclesie plebano. ius suum etiam eidem
Abbati coram nobis resignante. quod sibi in illa ecclesia competebat. nos
domino Abbati et ecclesie sue Lucensi ius patronatus ecclesie in Proze-
meriz Auctoritate Regia nobis commissa duximus confirmandum. eidem
Abbati et ecclesie sue ius spirituale nichilominus conferentes. Et ne do-
mino Abbati super ecclesia sepedicta postea questio uel grauamen oriatur.
nos ei super ea presentem paginam dari. et sigilli nostri appensione iussimus
roborari. Huius rei testes sunt hii. Theodoricus Abbas de Zabardowiz.
Sygerus decanus Olomucensis. Cunradus quondam Brvnnensis notarius.
frater Wlricus Commendator domus T'eutonicorum de Nuzedeliz. frater Iohannes
supprior Lucensis. frater Rudengerus canonicus in Zabardowiz. Datum
4
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile