EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

25

Herbordus notarius. Berterramus de Puztemir. Canonici Olomucenses et alii quam plures. Actum in sinodo nostra in Puztemir. Anno domini

MCCXLIII. XIII. Kalendas Aprilis. Pontificatus nostri anno secundo.

Ex originali in arch. Melitensium Pragae.

XXXIX.

Conradus, episcopus Olomucensis, monasterio Lucensi jus patronatus ecclesiae in Prosmérice confirmat. Df. in. Mansberg, TT. Kal. Maji, 1243.

C. dei gracia olomucensis Episcopus omnibus in perpetuum. Iustum est et honeste consonum rationi. ut res legitime acta litterarum testimonio roboretur. Notum igitur esse uolumus tam presentibus Christi fidelibus quam futuris quod nobis una cum prelatis nostre diocesis in domini nostri Regis Wenzezlay gloriosi Boemorum presentia constitutus in sexta feria ante diem palmarum anno domini M. CC. XLIII. dilectus in Christo Io- hannes Abbas de Luca. ab eodem domino Rege humiliter postulauit. ut ius suum quod ei in ecclesia de Prozemeriz competit sibi recognosceret et eo permitteret eum frui. dominus uero Rex habito consilio hoc negotium nostro commisit examini finiendum. ut si ius esset pro domino Abbate » predictam ecclesiam sibi confirmaremus Auctoritate Regia hoc uolente. Nos uero uiso instrumento super nominata ecclesia confecto et diligentius examinato. quod idem Abbas nobis postmodum presentauit. domino Cunrado quondam Brunnensi notario. illius ecclesie plebano. ius suum etiam eidem Abbati coram nobis resignante. quod sibi in illa ecclesia competebat. nos domino Abbati et ecclesie sue Lucensi ius patronatus ecclesie in Proze- meriz Auctoritate Regia nobis commissa duximus confirmandum. eidem Abbati et ecclesie sue ius spirituale nichilominus conferentes. Et ne do- mino Abbati super ecclesia sepedicta postea questio uel grauamen oriatur. nos ei super ea presentem paginam dari. et sigilli nostri appensione iussimus roborari. Huius rei testes sunt hii. Theodoricus Abbas de Zabardowiz. Sygerus decanus Olomucensis. Cunradus quondam Brvnnensis notarius. frater Wlricus Commendator domus T'eutonicorum de Nuzedeliz. frater Iohannes supprior Lucensis. frater Rudengerus canonicus in Zabardowiz. Datum

4



Text viewManuscript line view