EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

257.

Kunowicz, quam homines monasterii de Welegrad de ipsa forensi villa Velegrad cum omnibus, cum omnibus sit latus et capax locus ile, simul ad idem opidum debeant se transferre. Et quod census arearum, in quibus tam nostri, quam monasterii residebunt homines, eidem monasterio cum fundis ad ipsum spectet annis singulis in festo sancti Martini per duodecim denarios de qualibet area monete temporis eiusdem persoluant. F'orum rerum venalium in eodem opido nouo duobus diebus qualibet seruabitur septimana, vno eodemque die, sicut in ipsa forensi villa Velegrad hactenus est ser- uatum, ipso die eciam omnia, que prouenire poterunt, cedent monasterio iure fori; alio die sicut in Kunowicz hactenus est seruatum, et illo die fori omnia, que prouenire poterunt, nobis cedent. Ceterum omnia, que hominibus nostris de Kunowicz circa eadem bona nostra in pascuis, lignis sunt communia, erunt ex nunc hominibus simul cum ipsis communia. Et e conuerso homines nostri de Kunowicz in omnibus hiis simili cum hominibus de Welegrad circa bona monasterii communitate gaudebunt. Vnus quo- que iudex in eodem opido tam ex parte nostri, quam monasterii et con- uentus prelibati est instituendus non per nos, sed per conuentum; qui nichilominus nobis de iudicio, de foro, de culpis hominum nostrorum et omnibus aliis, que nos contingunt, et conuentui de omnibus hiis, que ipsum contingunt ab hominibus suis, fideliter respondebit. Verum considera- uimus, quod in ipso oppido ciues nostri minus proficerent, vtpote in insula collocati, si per rus exterius subueccionem non haberent, villas nostras seu bona Kunicz, Longenczyl et JMinogwicz ipsis dedimus et eorum suc- cessoribus, cum agris, siluis circa eadem bona existentibus, cum pratis, pascuis et cum omnibus ad easdem villas pertinentibus perpetuo possiden- das, et eadem bona ab ipso tempore donacionis per X annos inmediate sibi succedentes sine omni censu et sine quauis tenebuut exaccione; finitis autem eisdem X annis nobis decetero vel camerario nostro singulis annis in festo sancti Martini ipsi ciues de eisdem bonis seu villis soluent XL, marcas argenti nomine census, quem dicti ciues repetere debent et reci- pere ab eis, qui dictas villas colunt uel inhabitant, siue in eisdem villis vel cum eis in opido residentes fuerint memorato, et postea nobis vel camerario nosiro, premissum est, presentare. Vt eciam nominati ciues structure ciuitatis vel propriis edificiis liberius valeant intendere, siluam 33


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile