[1] |
|
---|
[2] |
Kunowicz, quam homines monasterii de Welegrad de ipsa forensi villa
|
---|
[3] |
Velegrad cum omnibus, cum omnibus sit latus et capax locus ile, simul
|
---|
[4] |
ad idem opidum debeant se transferre. Et quod census arearum, in quibus
|
---|
[5] |
tam nostri, quam monasterii residebunt homines, eidem monasterio cum
|
---|
[6] |
fundis ad ipsum spectet annis singulis in festo sancti Martini per duodecim
|
---|
[7] |
denarios de qualibet area monete temporis eiusdem persoluant. F'orum rerum
|
---|
[8] |
venalium in eodem opido nouo duobus diebus qualibet seruabitur septimana,
|
---|
[9] |
vno eodemque die, sicut in ipsa forensi villa Velegrad hactenus est ser-
|
---|
[10] |
uatum, ipso die eciam omnia, que prouenire poterunt, cedent monasterio
|
---|
[11] |
iure fori; alio die sicut in Kunowicz hactenus est seruatum, et illo die
|
---|
[12] |
fori omnia, que prouenire poterunt, nobis cedent. Ceterum omnia, que
|
---|
[13] |
hominibus nostris de Kunowicz circa eadem bona nostra in pascuis, lignis
|
---|
[14] |
sunt communia, erunt ex nunc hominibus simul cum ipsis communia. Et e
|
---|
[15] |
conuerso homines nostri de Kunowicz in omnibus hiis simili cum hominibus
|
---|
[16] |
de Welegrad circa bona monasterii communitate gaudebunt. Vnus quo-
|
---|
[17] |
que iudex in eodem opido tam ex parte nostri, quam monasterii et con-
|
---|
[18] |
uentus prelibati est instituendus non per nos, sed per conuentum; qui
|
---|
[19] |
nichilominus nobis de iudicio, de foro, de culpis hominum nostrorum et
|
---|
[20] |
omnibus aliis, que nos contingunt, et conuentui de omnibus hiis, que
|
---|
[21] |
ipsum contingunt ab hominibus suis, fideliter respondebit. Verum considera-
|
---|
[22] |
uimus, quod in ipso oppido ciues nostri minus proficerent, vtpote in insula
|
---|
[23] |
collocati, si per rus exterius subueccionem non haberent, villas nostras
|
---|
[24] |
seu bona Kunicz, Longenczyl et JMinogwicz ipsis dedimus et eorum suc-
|
---|
[25] |
cessoribus, cum agris, siluis circa eadem bona existentibus, cum pratis,
|
---|
[26] |
pascuis et cum omnibus ad easdem villas pertinentibus perpetuo possiden-
|
---|
[27] |
das, et eadem bona ab ipso tempore donacionis per X annos inmediate
|
---|
[28] |
sibi succedentes sine omni censu et sine quauis tenebuut exaccione; finitis
|
---|
[29] |
autem eisdem X annis nobis decetero vel camerario nostro singulis annis
|
---|
[30] |
in festo sancti Martini ipsi ciues de eisdem bonis seu villis soluent XL,
|
---|
[31] |
marcas argenti nomine census, quem dicti ciues repetere debent et reci-
|
---|
[32] |
pere ab eis, qui dictas villas colunt uel inhabitant, siue in eisdem villis
|
---|
[33] |
vel cum eis in opido residentes fuerint memorato, et postea nobis vel
|
---|
[34] |
camerario nosiro, vé premissum est, presentare. Vt eciam nominati ciues
|
---|
[35] |
structure ciuitatis vel propriis edificiis liberius valeant intendere, siluam
|
---|
[36] |
33
|
---|