69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
237
uobis auctoritate presentium de gratia concedimus speciali, ut cum in aliquo
uestri ordinis Capitulo uel Conueniu de prouinciali aut Conuentuali Priore
occurrerit electio facienda si ex aliqua causa factam electionem a fratribus
eiusdem ordinis quorum interest non contingat forsitan confirmari, superior
ad quem confirmatio electionis huiusmodi pertinet aliquem de illis fratribus
quos ipsi electores uel maior pars eorum per litteras suas ab eo petierint
quando ad ipsum pro Electi confirmatione transmittunt eis de nostra licentia
concedere ualeat in priorem. Per hoc enim et discursus fratrum et alia
impedimenta que possent occurrere credimus euitari. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu
temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indigna-
tionem omnipotentis dei et beatorum Peiri et Pauli apostolorum eius se
nouerit'incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Aprilis. Pontificatus
nostri Anno "Tercio.
Ex originali Praedicatorum Olomucii.
CCLI.
Idem fratri Bartholomaeo de Boëmia facullatem concedit absolvendi cruce
signalos adversus Lithuanos a sententia canonis. DI. Laterani, Nonis
i . Aprilis, 1257.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio fratri
Bartholomeo de Boemia ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam
benedictionem. Ut commissum tibi officium predicandi verbum crucis
contra Litwanos, Iatuenzenos et Ruthenos ac alios paganos et schismaticos
illarum partium prospere auctore domino in tuis manibus dirigatur, absol-
uendi a sententia canonis iuxta formam ecclesie per te ac alios fratres tui
ordinis ad hoc idoneos illos, qui contra predictos assumserint signum crucis,
dummodo in personis propriis ratum huiusmodi prosequantur, auctoritate
tibi presentium concedimus facultatem, prouiso quod huiusmodi excommuni-
cati super hoc satisfaciant et tenentur, et iniuncto eis a te vel a fratribus
ipsis, quod de iure fuerit iniungendum. Datum Laterani, nonis Aprilis.
Pontificatus nostri anno tertio.
Ex apographo Regesto Alexandri papae IV. anni III. epist. 310. — in
tabulariis Vaticanis. — Excusum apud W adding. — IV. Reg. 454.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile