EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

237

uobis auctoritate presentium de gratia concedimus speciali, ut cum in aliquo uestri ordinis Capitulo uel Conueniu de prouinciali aut Conuentuali Priore occurrerit electio facienda si ex aliqua causa factam electionem a fratribus eiusdem ordinis quorum interest non contingat forsitan confirmari, superior ad quem confirmatio electionis huiusmodi pertinet aliquem de illis fratribus quos ipsi electores uel maior pars eorum per litteras suas ab eo petierint quando ad ipsum pro Electi confirmatione transmittunt eis de nostra licentia concedere ualeat in priorem. Per hoc enim et discursus fratrum et alia impedimenta que possent occurrere credimus euitari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indigna- tionem omnipotentis dei et beatorum Peiri et Pauli apostolorum eius se nouerit'incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Aprilis. Pontificatus nostri Anno "Tercio.

Ex originali Praedicatorum Olomucii.

CCLI.

Idem fratri Bartholomaeo de Boëmia facullatem concedit absolvendi cruce signalos adversus Lithuanos a sententia canonis. DI. Laterani, Nonis

i . Aprilis, 1257.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio fratri Bartholomeo de Boemia ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Ut commissum tibi officium predicandi verbum crucis contra Litwanos, Iatuenzenos et Ruthenos ac alios paganos et schismaticos illarum partium prospere auctore domino in tuis manibus dirigatur, absol- uendi a sententia canonis iuxta formam ecclesie per te ac alios fratres tui ordinis ad hoc idoneos illos, qui contra predictos assumserint signum crucis, dummodo in personis propriis ratum huiusmodi prosequantur, auctoritate tibi presentium concedimus facultatem, prouiso quod huiusmodi excommuni- cati super hoc satisfaciant et tenentur, et iniuncto eis a te vel a fratribus ipsis, quod de iure fuerit iniungendum. Datum Laterani, nonis Aprilis. Pontificatus nostri anno tertio.

Ex apographo Regesto Alexandri papae IV. anni III. epist. 310. in tabulariis Vaticanis. Excusum apud W adding. IV. Reg. 454.



Text viewManuscript line view