EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

188

benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum, et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prose- quente complere. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod vene- rabilis frater noster . . Olomucensis episcopus auctoritate propria parochiam ecclesie tue de S/iAnizs ab aliis circumuicinis parochiis certis distinguens finibus, eam debitis limitibus terminauit, ad id Olomucensis capituli acce- dente consensu, prout in literis ipsius episcopi super hoc factis eiusque ac dicti capituli sigillis sigillatis plenius dicitur contineri. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, quod per eundem episcopum in hac parte prouide factum est, ratum habentes et gratum, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hane paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu teme- rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Asisii, V. Kalendas Xunii. Pontificatus nostri anno XI.

Ex autographo Regesto.Innocentii IV. anni XI. epist. 743. in tabulariis Vaticanis,

CCXrII.

Idem electo Neapolitano, suo legato, mandat, ut officio suae legationis supersedeat, quum rex. Ungariae coram sede apostolica comparere, illius- que judicio stare promiseril. Dt. Anagniae, III. Idus Julii, 1254.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Electo Neapolitano apostolice Sedis Legato. Venerabilis frater noster . . Zagabriensis episcopus et dilectus filius (rater Ecclesie de ordine Minorum, postquam discessisti a nobis, ad Sedem Apostolicam accedentes, ex parte carissimi in Christo filii nostri . . Begis Ungarie illustris nobis exponere curauerunt quod Rex ipse occasione discordie inter eum et carissimum in Christo filium nostrum . . Regem Boemie illustrem exorte, auctoritate nostra citatus extiterat, ut in festo natiuitatis beati Iohannis Baptiste proximo (sic) pre- terito per responsalem idoneum in nostra compareret presentia, propter quod eosdem episcopum et fratrem ad predictam Sedem in ipso termino


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile