Facsimile view
69
188
benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere
assensum, et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prose-
quente complere. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod vene-
rabilis frater noster . . Olomucensis episcopus auctoritate propria parochiam
ecclesie tue de S/iAnizs ab aliis circumuicinis parochiis certis distinguens
finibus, eam debitis limitibus terminauit, ad id Olomucensis capituli acce-
dente consensu, prout in literis ipsius episcopi super hoc factis eiusque
ac dicti capituli sigillis sigillatis plenius dicitur contineri. Nos igitur tuis
supplicationibus inclinati, quod per eundem episcopum in hac parte prouide
factum est, ratum habentes et gratum, id auctoritate apostolica confirmamus
et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum
liceat, hane paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu teme-
rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem
omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit
incursurum. Datum Asisii, V. Kalendas Xunii. Pontificatus nostri anno XI.
Ex autographo Regesto.Innocentii IV. anni XI. epist. 743. in tabulariis
Vaticanis,
CCXrII.
Idem electo Neapolitano, suo legato, mandat, ut officio suae legationis
supersedeat, quum rex. Ungariae coram sede apostolica comparere, illius-
que judicio stare promiseril. Dt. Anagniae, III. Idus Julii, 1254.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei Electo Neapolitano
apostolice Sedis Legato. Venerabilis frater noster . . Zagabriensis
episcopus et dilectus filius (rater Ecclesie de ordine Minorum, postquam
discessisti a nobis, ad Sedem Apostolicam accedentes, ex parte carissimi
in Christo filii nostri . . Begis Ungarie illustris nobis exponere curauerunt
quod Rex ipse occasione discordie inter eum et carissimum in Christo
filium nostrum . . Regem Boemie illustrem exorte, auctoritate nostra citatus
extiterat, ut in festo natiuitatis beati Iohannis Baptiste proximo (sic) pre-
terito per responsalem idoneum in nostra compareret presentia, propter
quod eosdem episcopum et fratrem ad predictam Sedem in ipso termino