EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

135

Datum apud Znoym per manum Wilhalmi curie nostre notarii VIII. Idus Ianuarii.

Ex originali in archivo Melitensium Pragae. Sigillum avulsum.

CLX.

Idem monasterio in. Pla. confirmat possessionem villae ,,Schela". Dt. apud Pragam, VII. Kal. Februarii, 1251.

In nomine sancte trinitatis et individue unitatis amen. Nos Premizl dei gracia marchio Moravie. natus Wencezlay. illustris regis Boemorum. claustro in Plaz. et uniuersis degentibus ibidem. ad rei memoriam sempi- ternam. Cum mortalium fluxa et labilis sit memoria et propter ambiguos rerum et temporum eventus et causarum diuersitates quibus humana fra- gilitas a veritate rerum gestarum plerumque deuiet et recedat. modernorum obtinuit consuetudo. utilis et honesta. vt que fiunt racionabiliter. voce testium et litteris perhennentur. Noscat igiiur tam presens hominum etas. quam in Christo successura posteritas. quod nos concambium patris nostri Wence- zlay illustris regis Boemorum. quod fecit cum venerabili domino Henrico abbate Plazensi. et toto conventu. de villa Cozlan. quam ipsis contulerat. ium pro ducentis marcis puri argenti quibus eis erat obligatus. tum eciam pro remedio anime patris sui. simul et sue. qua possessione propter nemus venacioni aptum. quia carere de facili nequiuit. nec ipsis hoc idem cautum et vtile perspexit. habito consilio. ad instanciam predicti abbatis et fratrum suorum. aliam possessionem que Schela dicitur. absolute cum pratis. agris. campis. siluis. aquis. piscacionibus. ct omnibus attinentiis. eodem modo et causa prelibata. ipsis et eorum vtilitati. in perpetuum deseruiendam manu potestativa simul et supplici. super aram sancte dei genitricis porrecta contulit possidendam. de verbo ad verbum. de clausula ad clausulam. iuxta priuilegium antefati patris nostri. claustro pretacto. iure hereditario duximus confirmandum. Ne igitur tam solempnis confirmacio nostra. in posterum aliquam calumpniam patiatur. presens scriptum sigilli nostri muuimine iussimus roborari. "Testes autem huius rei sunt hii. Criho. burchrauius Olomucensis. Tarozlaus et Gallus fratres filii Marquardi. Kadoldus orphanus. Smil burch-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile