EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
135

[2]
Datum apud Znoym per manum Wilhalmi curie nostre notarii VIII. Idus
[3]
Ianuarii.

[4]
Ex originali in archivo Melitensium Pragae. Sigillum avulsum.

[5]
CLX.

[6]
Idem monasterio in. Pla. confirmat possessionem villae ,,Schela". Dt. apud
[7]
Pragam, VII. Kal. Februarii, 1251.

[8]
In nomine sancte trinitatis et individue unitatis amen. Nos Premizl
[9]
dei gracia marchio Moravie. natus Wencezlay. illustris regis Boemorum.
[10]
claustro in Plaz. et uniuersis degentibus ibidem. ad rei memoriam sempi-
[11]
ternam. Cum mortalium fluxa et labilis sit memoria et propter ambiguos
[12]
rerum et temporum eventus et causarum diuersitates quibus humana fra-
[13]
gilitas a veritate rerum gestarum plerumque deuiet et recedat. modernorum
[14]
obtinuit consuetudo. utilis et honesta. vt que fiunt racionabiliter. voce testium
[15]
et litteris perhennentur. Noscat igiiur tam presens hominum etas. quam
[16]
in Christo successura posteritas. quod nos concambium patris nostri Wence-
[17]
zlay illustris regis Boemorum. quod fecit cum venerabili domino Henrico
[18]
abbate Plazensi. et toto conventu. de villa Cozlan. quam ipsis contulerat.
[19]
ium pro ducentis marcis puri argenti quibus eis erat obligatus. tum eciam
[20]
pro remedio anime patris sui. simul et sue. qua possessione propter nemus
[21]
venacioni aptum. quia carere de facili nequiuit. nec ipsis hoc idem cautum
[22]
et vtile perspexit. habito consilio. ad instanciam predicti abbatis et fratrum
[23]
suorum. aliam possessionem que Schela dicitur. absolute cum pratis. agris.
[24]
campis. siluis. aquis. piscacionibus. ct omnibus attinentiis. eodem modo et
[25]
causa prelibata. ipsis et eorum vtilitati. in perpetuum deseruiendam manu
[26]
potestativa simul et supplici. super aram sancte dei genitricis porrecta
[27]
contulit possidendam. de verbo ad verbum. de clausula ad clausulam. iuxta
[28]
priuilegium antefati patris nostri. claustro pretacto. iure hereditario duximus
[29]
confirmandum. Ne igitur tam solempnis confirmacio nostra. in posterum
[30]
aliquam calumpniam patiatur. presens scriptum sigilli nostri muuimine iussimus
[31]
roborari. "Testes autem huius rei sunt hii. Criho. burchrauius Olomucensis.
[32]
Tarozlaus et Gallus fratres filii Marquardi. Kadoldus orphanus. Smil burch-


Text viewFacsimile