69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano,
in aquis et molendinis, in viis semitis et omnibus aliis libertatibus et
immunitatibus suis. Sane noualium vestrorum, que propriis manibus aut
sumptibus colitis, de quibus noualibus aliquis hactenus non percipit, siue
de, ortis, virgultis et piscacionibus uestris uel de nuirimentis animalium
vesirorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat.
Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fu-
gientes ad conuersionem recipere et eos absque contradiccione aliqua
retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in
monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licencia de eodem
loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum
caucione nullus audeat retinere; quod si quis retinere presumpserit, licitum
vobis sit in ipsos monachos vel conuersos regulares sentenciam promulgare.
Ilud districcius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie
vestre collatum liceat alicui personaliter dare seu alio modo alienare abs-
que consensu íocius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que
vero donaciones vel alienaciones aliter, quam dictum est, facte fuerint,
eas irritas esse censemus. Ad hec eciam prohibemus ne aliquis monachus
siue conuersus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et
licencia abbatis et maioris partis vestri capituli pro aliquo fideiubeat, vel
ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli vestri prouidencia
constitutum, nisi propter manifestam domus vestre vtilitatem; quod si facere
presumpserit, non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere.
Licitum preterea sit vobis in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem
contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis vti, ne pro defectu
testium ius vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate aposto-
lica inhibemus, ne ullus episcopus vel alia quelibet persona ad sinodos
vel conuentus forenses vos ire, vel iudicio seculari de propria substancia
vel possessionibus vestris subiacere compellat, ne ad domos vestras causa
ordines celebrandi, causas tractandi, vel conuentus aliquos publicos con-
uocandi venire presumat, nec regularem abbatis vestri eleccionem impediat,
aut de instituendo vel remouendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta
Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus, in cuius
parochia domus vestra fundata est, cum humilitate ac deuocione, qua con-
17
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile