EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane noualium vestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus noualibus aliquis hactenus non percipit, siue de, ortis, virgultis et piscacionibus uestris uel de nuirimentis animalium vesirorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fu- gientes ad conuersionem recipere et eos absque contradiccione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licencia de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum caucione nullus audeat retinere; quod si quis retinere presumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos vel conuersos regulares sentenciam promulgare. Ilud districcius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dare seu alio modo alienare abs- que consensu íocius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que vero donaciones vel alienaciones aliter, quam dictum est, facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec eciam prohibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licencia abbatis et maioris partis vestri capituli pro aliquo fideiubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli vestri prouidencia constitutum, nisi propter manifestam domus vestre vtilitatem; quod si facere presumpserit, non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licitum preterea sit vobis in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis vti, ne pro defectu testium ius vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate aposto- lica inhibemus, ne ullus episcopus vel alia quelibet persona ad sinodos vel conuentus forenses vos ire, vel iudicio seculari de propria substancia vel possessionibus vestris subiacere compellat, ne ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel conuentus aliquos publicos con- uocandi venire presumat, nec regularem abbatis vestri eleccionem impediat, aut de instituendo vel remouendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus, in cuius parochia domus vestra fundata est, cum humilitate ac deuocione, qua con- 17



Text viewManuscript line view