EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

112

culpa magna uel parua non iudici nec iuratis uel ciuibus, sed abbati et conuentui et ecclesie cedet totaliter memorate. Hoc autem summopere caueant ciues Olomucenses, ne super curiam uel areas, uel super homines ecclesie memorate, qui in eiusdem areis resident, quas habet in suburbio Olomucensi, vel circa, nullam collectam vel steuram recipiant, que uulgo bernie uel pomocz dicitur, vel aliquam aliam exactionem faciant, per quam eis inferri possit molestia uel grauamen, quia eandem curiam et areas et homines residentes in eisdem ab huiusmodi, imo ab omnibus exactionibus penitus liberamus. Quicunque autem hec síatuta nostra et concessiones ac libertates supradictas uiolare presumpserit, et ecclesie prefate statim non satisfecerit, iudex et maiores ciues decem marcas auri, humiliores uero marcam auri soluant nobis, et carceris nostri graui custodia mace- rentur, colla sua redimentes, prout possunt. Insuper ut omnia hec et alia sepedicte ecclesie firmiter uelimus esse prospera et firma sub pena iam dicta, tabernas ipsorum, in quibus primitus a nostris beneficis uel ciuibus Olomucensibus et aliis impediebantur, liberas esse concedimus omnino, maxime uero ilas tabernas, que ad dotem pertinent claustri prefati, et adiacent nostris ciuitatibus Olomucensi Geuicko, Luthowl, Vnichow, Opaua infra miliare uel propius, in uillis Ciethkonicz, Nakel, Lubos, Bunouici, Lasczas, Oldrisoue, Wpreroue, Roscinic, Zlobicich, Bedihosci, Wressoui- cich, non obstante eo, quod aliis nostris terrigenis prohibuimus ipsas pro- pter nostras predictas ciuitates. Actum et datum ut supra. Anno et die prefatis.

Ex originali in archivo c. r, aulico Vindobonae. Diploma hoc ex recen- sione Fr. Palacky, qui idem descripsit, coaevum quidem non tamen caret suspicione, cujus sigillum regium genuinum quidem, ex alio tamen diplomate filis sericeis intercisis satis inepte applicatum est. Mihi sane, uti plura hujus monasterii diplomata, sub abbate litigiosissimo Budi$ ex quocumque

demum originali exampliatum esse videtur. Apographum occurrit in Annalibus Gradicens. MSS.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile