112
culpa magna uel parua non iudici nec iuratis uel ciuibus, sed abbati et
conuentui et ecclesie cedet totaliter memorate. Hoc autem summopere
caueant ciues Olomucenses, ne super curiam uel areas, uel super homines
ecclesie memorate, qui in eiusdem areis resident, quas habet in suburbio
Olomucensi, vel circa, nullam collectam vel steuram recipiant, que uulgo
bernie uel pomocz dicitur, vel aliquam aliam exactionem faciant, per quam
eis inferri possit molestia uel grauamen, quia eandem curiam et areas et
homines residentes in eisdem ab huiusmodi, imo ab omnibus exactionibus
penitus liberamus. Quicunque autem hec síatuta nostra et concessiones
ac libertates supradictas uiolare presumpserit, et ecclesie prefate statim
non satisfecerit, iudex et maiores ciues decem marcas auri, humiliores
uero marcam auri soluant nobis, et carceris nostri graui custodia mace-
rentur, colla sua redimentes, prout possunt. Insuper ut omnia hec et alia
sepedicte ecclesie firmiter uelimus esse prospera et firma sub pena iam
dicta, tabernas ipsorum, in quibus primitus a nostris beneficis uel ciuibus
Olomucensibus et aliis impediebantur, liberas esse concedimus omnino,
maxime uero ilas tabernas, que ad dotem pertinent claustri prefati, et
adiacent nostris ciuitatibus Olomucensi Geuicko, Luthowl, Vnichow, Opaua
infra miliare uel propius, in uillis Ciethkonicz, Nakel, Lubos, Bunouici,
Lasczas, Oldrisoue, Wpreroue, Roscinic, Zlobicich, Bedihosci, Wressoui-
cich, non obstante eo, quod aliis nostris terrigenis prohibuimus ipsas pro-
pter nostras predictas ciuitates. Actum et datum ut supra. Anno et die
prefatis.
Ex originali in archivo c. r, aulico Vindobonae. — Diploma hoc ex recen-
sione Fr. Palacky, qui idem descripsit, coaevum quidem non tamen caret
suspicione, cujus sigillum regium genuinum quidem, ex alio tamen diplomate
filis sericeis intercisis satis inepte applicatum est. — Mihi sane, uti plura
hujus monasterii diplomata, sub abbate litigiosissimo Budi$ ex quocumque
demum originali exampliatum esse videtur. — Apographum occurrit in
Annalibus Gradicens. MSS.