69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
106
Herbordo dapifero nostro. Helemberto marscalco nostro. Luduwico de Me-
deuiz. Symone de Opauia. Alberto Stangone militibus nostris. Heydolpho
capellano nostro et aliis quam pluribus. Datum per manum Conradi notarii
nostri die et loco prefatis.
Ex originali in archivo Cremsiriensi. — Item in codice Olomucensi
II. chartaceo fol. 106,
CXXXIX.
Innocentius papa IV. episcopo Misnensi mandat, ut filium regis Boemiae
patri rebellem excommunicet. Dt. Lugduni, X. Kal. Maji, 1249.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . .
episcopo Misnensi. Paterne benedictionis auctoritas deuotum filium erigit
in sublime, ac eius contrarium erectum subito crudeliter eradicat. Unde
Ioseph accrescens filius nuncupatur et Chanaan cum sua progenie subicitur
seruituti. Absolon quoque in quercu suspenditur et Salomon culminis re-
cipit diadema. Hec et quod in sacra pagina legitur: Honora patrem iuum
ei matrem (uam, ut sis longeuus super terram. Si nobilis vir natus caris-
simi in Christo filii nostri illustris regis Boemie prout conuenit, diligenter
attenderet, ipsum regem patrem suum tanquam filius benedictionis paternam
hereditatem cupiens honoraret et ab eius offensa penitus abstineret. Sed
idem quorundam baronum regni Boemie, qui bona pacis oderunt, et in
malis discordiarum exultant, ductus iniquis persuasionibus et seductus una
cum ipsis, sicut accepimus, crudeliter predictnm regem persequitur et ho-
stili persecutione impugnat in detrimentum persone ac status ipsius regni
cum Corrado, nato Fr.(iderici) quondam imperatoris, duce Bauarie et aliis
ecclesie persecutoribus fedus amicitie ac societatis damnabiliter iniendo,
in quibus omnibus episcopi Pragensis et quarundam aliarum personarum
ecclesiasticarum eiusdem regni dicitur esse manus. Ne igitur tantum ma-
lum, si ei obuiatum non fuerit, inualescat, mandamus quatenus natum et
barones eosdem, ut ab iniquitate huiusmodi penitus desistentes ad deuo-
lionem prefati regis, a qua sine nota infamie et animarum periculis non
possunt recedere, redeuntes, ei ut tenentur, intendant, attentius moneas
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile