EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

106

Herbordo dapifero nostro. Helemberto marscalco nostro. Luduwico de Me- deuiz. Symone de Opauia. Alberto Stangone militibus nostris. Heydolpho capellano nostro et aliis quam pluribus. Datum per manum Conradi notarii

nostri die et loco prefatis.

Ex originali in archivo Cremsiriensi. Item in codice Olomucensi II. chartaceo fol. 106,

CXXXIX.

Innocentius papa IV. episcopo Misnensi mandat, ut filium regis Boemiae patri rebellem excommunicet. Dt. Lugduni, X. Kal. Maji, 1249.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . . episcopo Misnensi. Paterne benedictionis auctoritas deuotum filium erigit in sublime, ac eius contrarium erectum subito crudeliter eradicat. Unde Ioseph accrescens filius nuncupatur et Chanaan cum sua progenie subicitur seruituti. Absolon quoque in quercu suspenditur et Salomon culminis re- cipit diadema. Hec et quod in sacra pagina legitur: Honora patrem iuum ei matrem (uam, ut sis longeuus super terram. Si nobilis vir natus caris- simi in Christo filii nostri illustris regis Boemie prout conuenit, diligenter attenderet, ipsum regem patrem suum tanquam filius benedictionis paternam hereditatem cupiens honoraret et ab eius offensa penitus abstineret. Sed idem quorundam baronum regni Boemie, qui bona pacis oderunt, et in malis discordiarum exultant, ductus iniquis persuasionibus et seductus una cum ipsis, sicut accepimus, crudeliter predictnm regem persequitur et ho- stili persecutione impugnat in detrimentum persone ac status ipsius regni cum Corrado, nato Fr.(iderici) quondam imperatoris, duce Bauarie et aliis ecclesie persecutoribus fedus amicitie ac societatis damnabiliter iniendo, in quibus omnibus episcopi Pragensis et quarundam aliarum personarum ecclesiasticarum eiusdem regni dicitur esse manus. Ne igitur tantum ma- lum, si ei obuiatum non fuerit, inualescat, mandamus quatenus natum et barones eosdem, ut ab iniquitate huiusmodi penitus desistentes ad deuo- lionem prefati regis, a qua sine nota infamie et animarum periculis non possunt recedere, redeuntes, ei ut tenentur, intendant, attentius moneas



Text viewManuscript line view