69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
pr- гхи —SA—
52
immunes existant. Ita quod omnia iudicia in villis prenominatis que dictum
monasterium a nobis permutacionis nomine suscepit ad solum abbatem uel
ad eum quem eis idem abbas preposuerit pertineant. et ad ipsum mona-
sterium ex integro perueniat quidquid in eis fuerit deriuatum. Iudicium
eciam manus et capitis quod respectum semper habuit ad nos ut pocior
nostri sit memoria cum omni vtilitate plenissime indulgemus. Hiis igitur
taliter conpletis et fratribus dicti monasterii nomine ipsius in omnium
supradictorum inductis possessiouem nacta eciam possessione a nobis villa-
rum supranominatarum Sonouo videlicet et Clyziuo nos pleniore habita
deliberacione tum quia possessiones quas nos a sepefato monasterio rece-
pimus meliores erant illis quas nos pro commutacione sibi contulimus. tum
eciam ví in eodem monasterio nostri ac omnium progenitorum nostrorum
“continua in oracionibus habeatur memoria prefatas villas Sonouo et Clyzino
eidem monasterio mera liberalitate quasi restituendo pleno iure contulimus
vülitate siue vsufructu solummodo nobis diebus vite nostre retento. Ita
quod post nostrum obitum nominate ville pleno iure eciam iudicio manus
et capitis ac cum omni vtilitate ad ius et proprietatem dicti monasterii
directe sine cuiuslibet contradictione reuertentur. Vt autem hec nostra
permutacio et donacio rata et inuiolabilis perseueret ad perpetuum robor
firmitatis et in memoriam gestorum presentem litteram nostro sigillo eidem
monasterio contulimus roboratam. Actum in Ratibor. Anno incarnacionis
domini Millesimo Ducentesimo Quadragesimo quinto pridie idus Aprilis
presentibus Rynoldo archidiacono de Opol. Nicolao archidiacono de Glogow
Nicolao canonico et cancellario. Nicolao castellano de Cozle. Dytkone de
Butyn castellano Ottone castellano de Ratybor Iarozlauo subcamerario Rasicha
fhezanrario Guthardo notario. Iacobo. Paulo. Roperto. Marco. Egidio. Ramoldo.
Ex originali archivi r. Wratislav. commun. a D. Stenzel.
LXIX.
Wenceslaus, rez Boémiae, confirmat literas regis. Wladislai anno 1167.
monasterio Litomyślensi datas. DI. Pragae, VII. Kal. Maji, 1245.
WY enceslaus dei gratia Boemorum rex fidelibus suis religiosis viris
abbati et conuentai Lulomizlensi salutem et regie serenitatis gratiam.
eme MÀ — оо —z— aj eo- ^
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile