EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

pr- гхи SA

52 immunes existant. Ita quod omnia iudicia in villis prenominatis que dictum monasterium a nobis permutacionis nomine suscepit ad solum abbatem uel ad eum quem eis idem abbas preposuerit pertineant. et ad ipsum mona- sterium ex integro perueniat quidquid in eis fuerit deriuatum. Iudicium eciam manus et capitis quod respectum semper habuit ad nos ut pocior nostri sit memoria cum omni vtilitate plenissime indulgemus. Hiis igitur taliter conpletis et fratribus dicti monasterii nomine ipsius in omnium supradictorum inductis possessiouem nacta eciam possessione a nobis villa- rum supranominatarum Sonouo videlicet et Clyziuo nos pleniore habita deliberacione tum quia possessiones quas nos a sepefato monasterio rece- pimus meliores erant illis quas nos pro commutacione sibi contulimus. tum eciam in eodem monasterio nostri ac omnium progenitorum nostrorum

continua in oracionibus habeatur memoria prefatas villas Sonouo et Clyzino

eidem monasterio mera liberalitate quasi restituendo pleno iure contulimus vülitate siue vsufructu solummodo nobis diebus vite nostre retento. Ita quod post nostrum obitum nominate ville pleno iure eciam iudicio manus et capitis ac cum omni vtilitate ad ius et proprietatem dicti monasterii directe sine cuiuslibet contradictione reuertentur. Vt autem hec nostra permutacio et donacio rata et inuiolabilis perseueret ad perpetuum robor firmitatis et in memoriam gestorum presentem litteram nostro sigillo eidem monasterio contulimus roboratam. Actum in Ratibor. Anno incarnacionis domini Millesimo Ducentesimo Quadragesimo quinto pridie idus Aprilis presentibus Rynoldo archidiacono de Opol. Nicolao archidiacono de Glogow Nicolao canonico et cancellario. Nicolao castellano de Cozle. Dytkone de Butyn castellano Ottone castellano de Ratybor Iarozlauo subcamerario Rasicha fhezanrario Guthardo notario. Iacobo. Paulo. Roperto. Marco. Egidio. Ramoldo.

Ex originali archivi r. Wratislav. commun. a D. Stenzel.

LXIX.

Wenceslaus, rez Boémiae, confirmat literas regis. Wladislai anno 1167. monasterio Litomyślensi datas. DI. Pragae, VII. Kal. Maji, 1245.

WY enceslaus dei gratia Boemorum rex fidelibus suis religiosis viris abbati et conuentai Lulomizlensi salutem et regie serenitatis gratiam.

eme оо z aj eo- ^



Text viewManuscript line view