EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

rem TEER RESET

48

LXIII.

Innocentius papa IV. Pragensi nec non Liloméricensi praeposilis, atque archidiacono. Pragensi mandat, ut beneficia. canonicis. Olomucensibus, qui sedem apostolicam accesseranl, temere ablata, ipsis restitui faciant. Dt. Lugduni, V. Nonas Marlii, 1245.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filis . . Pra- gensi et . . Lutomiricensi Pragensis diocesis prepositis et . . archidiacono Pragensi, salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis dilectorum

'fliorum W.(ilhelmi) electi, I. decani, B. archidiaconi et magistri I. cano-

nici ecclesie Olomucensis petitio continebat, quod cum ad prosequendum electionis negotium de dicto W. in eadem ecclesia celebrate ad Sedem

apostolicam accessissent, fuerunt interim suis beneficiis spoliati. Ne igitur

eis huiusmodi absentia sit damnosa, presentium vobis auctoritate mandamus, quatenus quicquid post iter arreptum ad eandem Sedem veniendi in eorum preiudicium temere aítemptatum, in statum debitum legitime reuocetis, ac eisdem beneficia ipsa cum fructibus medio tempore inde perceptis restitui facientes, in possessionem illorum inducatis eosdem ac defendatis inductos. Si uero aliqui super hoc se duxerint opponendos, eos auctoritate nostra citetis, ut infra terminum peremptorium competentem a vobis, nostro se conspectui representent, facturi et recepturi quod ordo dictauerit rationis. Quod autem super hoc feceritis, nobis fideliter rescribatis. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Dat. Lugduni, V. nonas Martii. Pontificatus nostri anno secundo.

E Regesto Innocentii IV. anni II. epist. 382. in tabulariis Vaticanis.

LXIV.

Idem canonicis alque procuratoribus ecclesiae Olomucensis apud sedem apostolicam conslitulis concedit facultatem contrahendi mutuum super bonis ejusdem ecclesiae. Di. Lugduni, IV. Nonas Marlii, 1245.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . de- cano, Bartholomeo archidiacono et Iohanni canonico et procuratoribus ecclesie


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile