rem TEER RESET
48
LXIII.
Innocentius papa IV. Pragensi nec non Liloméricensi praeposilis, atque
archidiacono. Pragensi mandat, ut beneficia. canonicis. Olomucensibus, qui
sedem apostolicam accesseranl, temere ablata, ipsis restitui faciant.
Dt. Lugduni, V. Nonas Marlii, 1245.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filis . . Pra-
gensi et . . Lutomiricensi Pragensis diocesis prepositis et . . archidiacono
Pragensi, salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis dilectorum
'fliorum W.(ilhelmi) electi, I. decani, B. archidiaconi et magistri I. cano-
nici ecclesie Olomucensis petitio continebat, quod cum ad prosequendum
electionis negotium de dicto W. in eadem ecclesia celebrate ad Sedem
apostolicam accessissent, fuerunt interim suis beneficiis spoliati. Ne igitur
eis huiusmodi absentia sit damnosa, presentium vobis auctoritate mandamus,
quatenus quicquid post iter arreptum ad eandem Sedem veniendi in eorum
preiudicium temere aítemptatum, in statum debitum legitime reuocetis, ac
eisdem beneficia ipsa cum fructibus medio tempore inde perceptis restitui
facientes, in possessionem illorum inducatis eosdem ac defendatis inductos.
Si uero aliqui super hoc se duxerint opponendos, eos auctoritate nostra
citetis, ut infra terminum peremptorium competentem a vobis, nostro se
conspectui representent, facturi et recepturi quod ordo dictauerit rationis.
Quod autem super hoc feceritis, nobis fideliter rescribatis. Quod si non
omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus
exequantur. Dat. Lugduni, V. nonas Martii. Pontificatus nostri anno secundo.
E Regesto Innocentii IV. anni II. epist. 382. in tabulariis Vaticanis.
LXIV.
Idem canonicis alque procuratoribus ecclesiae Olomucensis apud sedem
apostolicam conslitulis concedit facultatem contrahendi mutuum super bonis
ejusdem ecclesiae. Di. Lugduni, IV. Nonas Marlii, 1245.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . de-
cano, Bartholomeo archidiacono et Iohanni canonico et procuratoribus ecclesie