69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
404
dicebatur emisse a Comite, quorum medietatem in quadam compositione
ecclesia requisiuit. et ipsa medietas tam ecclesie quam Comiti est communis.
Quicquid autem prouenerit utilitatis in melle per totum circuitum, tam
ecclesie quam Comitis, inter episcopum et Comitem equaliter diuidetur. et
similiter si mineras auri vel argenti, aut cuiuslibet metalli siue salis inueniri
continget. Situs uero et vtilitas terre taliter diuidetur. Quicquid est
versus JMorauiam Comitis est solius. sed est feodum ab ecclesia. quicquid
autem uersus Poloniam est, ad Olomucensem episcopum plene spectat.
preter bona, que obtenta sunt a predicto Petro, et preter siluam in Paste-
. cowe que obtenta est per iudicium a Bludone. in quibus et episcopo et
Comiti adhuc vtilitas est communis. Sunt autem hee. ville iam locate in
circuitu quem pro se habet episcopus. Villa de Sfíaris cum septuaginta
laneis. Villa forensis de Frideberch cum quadraginta laneis. Villa de
Zwenser cum quadraginta laneis. Item dominus noster Rex pro laboribus
et seruiciis que frequenter inpendimus ipsi dedit et contulit in perpetuum
nobis et ecclesie nostre, mere liberalitatis affectu oppidum forense de
Hullyn. villas de Praweziz. de Aldendorph et de Nemziz. cum omnibus
iuribus et attinenciis suis, prout in priuilegio super huiusmodi donatione
confecto plenius continetur. Dedit eciam ad petitionem nostram villam de
Lexziz ad preposituram de Cremeser, Item emimus apud Wiscowe duo
molendina et septem laneos a domina lerozlaua filia Sbizlai de. Moriz.
Preterea emimus vndecim laneos aput Wiscowe in villa de Brennan apud
Razlaum laicum de Selziz. ad quorum solutionem vendidimus quatuor laneos
et pomerium in uilla de Myzlagwiz. MHerbordo preposito et prepositure
Olomucensi in perpetuum. Emimus eciam tredecim laneos apud P/ancek
in villa de Willemslagh. apud nobilem dictum Mucare, Item apud MoAelniz
emimus terram ad íres araturas apud Petrum de Lossiz. Theloneum
eciam de Wiscowe et ipsum oppidum forense, quod ante introitum
nostrum ablatum fuit ecelesie nostre seruiciis nostris recuperauimus, apud
dominum nostrum seniorem Regem, filii sui nunc domini nostri accedeate
consensu. Quantum eciam per industriam et circumspectionem nostram in loca-
tionibus et extirpationibus circa Gestuboriz. Suitauiam. Mohelniz el Cstrauiam
el in hincinde accreuerit ecclesie nostre plene ac liquido Canonicis nostris
consíat. et hec sufficiant, quo ad ea que nostris temporibus accreuerunt.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile