EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

404

dicebatur emisse a Comite, quorum medietatem in quadam compositione ecclesia requisiuit. et ipsa medietas tam ecclesie quam Comiti est communis. Quicquid autem prouenerit utilitatis in melle per totum circuitum, tam ecclesie quam Comitis, inter episcopum et Comitem equaliter diuidetur. et similiter si mineras auri vel argenti, aut cuiuslibet metalli siue salis inueniri continget. Situs uero et vtilitas terre taliter diuidetur. Quicquid est versus JMorauiam Comitis est solius. sed est feodum ab ecclesia. quicquid autem uersus Poloniam est, ad Olomucensem episcopum plene spectat. preter bona, que obtenta sunt a predicto Petro, et preter siluam in Paste- . cowe que obtenta est per iudicium a Bludone. in quibus et episcopo et Comiti adhuc vtilitas est communis. Sunt autem hee. ville iam locate in circuitu quem pro se habet episcopus. Villa de Sfíaris cum septuaginta laneis. Villa forensis de Frideberch cum quadraginta laneis. Villa de Zwenser cum quadraginta laneis. Item dominus noster Rex pro laboribus et seruiciis que frequenter inpendimus ipsi dedit et contulit in perpetuum nobis et ecclesie nostre, mere liberalitatis affectu oppidum forense de Hullyn. villas de Praweziz. de Aldendorph et de Nemziz. cum omnibus iuribus et attinenciis suis, prout in priuilegio super huiusmodi donatione confecto plenius continetur. Dedit eciam ad petitionem nostram villam de Lexziz ad preposituram de Cremeser, Item emimus apud Wiscowe duo molendina et septem laneos a domina lerozlaua filia Sbizlai de. Moriz. Preterea emimus vndecim laneos aput Wiscowe in villa de Brennan apud Razlaum laicum de Selziz. ad quorum solutionem vendidimus quatuor laneos et pomerium in uilla de Myzlagwiz. MHerbordo preposito et prepositure Olomucensi in perpetuum. Emimus eciam tredecim laneos apud P/ancek in villa de Willemslagh. apud nobilem dictum Mucare, Item apud MoAelniz emimus terram ad íres araturas apud Petrum de Lossiz. Theloneum eciam de Wiscowe et ipsum oppidum forense, quod ante introitum nostrum ablatum fuit ecelesie nostre seruiciis nostris recuperauimus, apud dominum nostrum seniorem Regem, filii sui nunc domini nostri accedeate consensu. Quantum eciam per industriam et circumspectionem nostram in loca- tionibus et extirpationibus circa Gestuboriz. Suitauiam. Mohelniz el Cstrauiam el in hincinde accreuerit ecclesie nostre plene ac liquido Canonicis nostris consíat. et hec sufficiant, quo ad ea que nostris temporibus accreuerunt.



Text viewManuscript line view