EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

371

Pragensis. perpetuo contulerunt possidendam. Ita tamen guodsi vxor marito defuncto denuo nupserit. predictam villam omni occasione cessante. supra memoratum Cenobium pacifice possidebit. Si autem vidua permanserit. sine omni impedimento. usque ad terminum vite sue obtinebit. Vt autem hec donatio firma permaneat. stabilisque perseueret. Nos Zmilo. cum vxore nostra ac liberis nostris dictam villam cum suis attinentiis prefato cenobio iure hereditario possidendam confirmamus. et ne super hoc scrupulositas aliqua. valeat suboriri. ad cautelam sufficientem presentes apices. sigilli nostri mvnimine roboramus. Datum ab incarnacione domini M. CC. LXIV.

a

Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo laeso. Excus. apud Stein- bach II. pag. 21.

CCCLXIX.

Olakarus, rex Boémiae et marchio Moraviae, ad petitionem | Brunonis, episcopi Olomucensis, praepositurae Cremsiriensi villam Lesice confert. Dt. Pragae, I1I. Nonas Februarii, 1265.

Othacharus dei gracia Boemorum Rex, Dux Austrie et Styrie, Marchioque Morauie. . Vniuersis presentem paginam inspecturis et audi- turis, inperpetuum. Cum ad retribuendum aliquid ipsi, qui omnia nobis tribuit, cuius pietatis dignacio nos excellenti terrene dignitatis tytulo ex- tulit, et copiosius sublimauit, nos esse conueniat sollicitos et intentos, expedit, ut circa profectum et vtilitatem ecclesiarum liberalitatis manum efficaciter extendamus. Hinc est, quod ad peticionem venerabilis patris, domini Brunonis, Episcopi Olomucensis, quem sue sinceritatis obtentu speciali prosequimur prerogatiua fauoris, ad preposituram Ecclesie de Cromesier sue diocesis villam de Lessicz, quam Camerarii hactenus possederunt, iuxta Cromesier sitam, damus et conferimus liberaliter et libenter iure pleno et iurisdiccione perfecta, cum omnibus suis attinenciis, nullo diminuto penitus uel excepto possidendam perpetuo per Heydolphum nunc prepositum de Cromesier et successores suos, facientes iam dictum Heidolfum prepositum in eiusdem ville corporalem possessionem induci, vt in ipsa tamquam verus ipsius

dominus et possessor nomine prefate prepositure pro sua et ecclesie de 47 *


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile