Facsimile view
69
371
Pragensis. perpetuo contulerunt possidendam. Ita tamen guodsi vxor marito
defuncto denuo nupserit. predictam villam omni occasione cessante. supra
memoratum Cenobium pacifice possidebit. Si autem vidua permanserit. sine
omni impedimento. usque ad terminum vite sue obtinebit. Vt autem hec
donatio firma permaneat. stabilisque perseueret. Nos Zmilo. cum vxore
nostra ac liberis nostris dictam villam cum suis attinentiis prefato cenobio
iure hereditario possidendam confirmamus. et ne super hoc scrupulositas
aliqua. valeat suboriri. ad cautelam sufficientem presentes apices. sigilli
nostri mvnimine roboramus. Datum ab incarnacione domini M. CC. LXIV.
a
Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo laeso. — Excus. apud Stein-
bach — II. pag. 21.
CCCLXIX.
Olakarus, rex Boémiae et marchio Moraviae, ad petitionem | Brunonis,
episcopi Olomucensis, praepositurae Cremsiriensi villam Lesice confert.
Dt. Pragae, I1I. Nonas Februarii, 1265.
Othacharus dei gracia Boemorum Rex, Dux Austrie et Styrie,
Marchioque Morauie. . Vniuersis presentem paginam inspecturis et audi-
turis, inperpetuum. Cum ad retribuendum aliquid ipsi, qui omnia nobis
tribuit, cuius pietatis dignacio nos excellenti terrene dignitatis tytulo ex-
tulit, et copiosius sublimauit, nos esse conueniat sollicitos et intentos, expedit,
ut circa profectum et vtilitatem ecclesiarum liberalitatis manum efficaciter
extendamus. Hinc est, quod ad peticionem venerabilis patris, domini Brunonis,
Episcopi Olomucensis, quem sue sinceritatis obtentu speciali prosequimur
prerogatiua fauoris, ad preposituram Ecclesie de Cromesier sue diocesis
villam de Lessicz, quam Camerarii hactenus possederunt, iuxta Cromesier
sitam, damus et conferimus liberaliter et libenter iure pleno et iurisdiccione
perfecta, cum omnibus suis attinenciis, nullo diminuto penitus uel excepto
possidendam perpetuo per Heydolphum nunc prepositum de Cromesier et
successores suos, facientes iam dictum Heidolfum prepositum in eiusdem
ville corporalem possessionem induci, vt in ipsa tamquam verus ipsius
dominus et possessor nomine prefate prepositure pro sua et ecclesie de
47 *