EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

367

prepositus et archidiaconus Cremeserensis. Et nos ceteri Olomucensis ecclesie canonici per manum Conradi, dicti domini nostri episcopi notarii, canonici et confratris nostri, huic carte subscribimus, et premissis omnibus pro nobis et nostris successoribus nostris canonicis Olomucensibus volun- tarie ac fauorabiliter consentimus. Actum et datum Olomuz. III. Kalendas Maii. Anno domini M. CC. LXIIII.

Ex originali cum duobus sigillis appensis in arch. archiepiscopali Crem- sirii. Apographum in codicibus Olomucensibus membr. I. fol. SO. et chart. II. fol. 42.

CCCLXV.

=

Urbanus papa IV. Otakarum, regem Boëmiae, hortatur ad crucem iterato

sumendam, eique, quidquid sibi terrarum apud Ruthenos et Litvanos sub-

jugarit, apostolica auctoritate attribuit. Dt. Viterbii, pridie Nonas Junii, 1264.

Urbanus episcopus seruus seruorum dei. C'arissimo in Christo filio Regi Bohemie Illustri salutem et apostolicam benedictionem. Agimus Deo laudes et gratias, quod sicut fame tue preconium patenter insinuat, tu velut fidelis athleta Christi solerter intendis ad ampliandum inter barbaras nationes cultum nominis Christiani. Unde tibi, velut Catholico et deuo- tissimo Principi, cum fiducia scribimus, super his maxime, que augmentum orthodoxe fidei continere dignoscuntur. Accepimus enim quod Rulheni Schismalici el Liluani, ac alii habitantes in eorum confinibus, qui deum non colunt, sed blasphemant potiüs nomen eius; una cum Tartaris eorum complicibus, quibus sunt federe damnato coniuncti; Poloniam hostiliter fre- quenter inuadunt, eis nemine resistente, ipsi etiam quidquid est in Prussia per dilectos filios fratres domus hospitalis s. Marie Thevtonicorum Iero- solymitanorum auxilio sedis apostolice Christique fidelium, non absque plurima effusione sangvinis acquisitum, conantur destruere, intendentes fidem Chri- stianam exinde totaliter extirpare. Ideoque Serenitatem regiam rogamus, et hortamur attente, tibi nihilominus in remissionem peccaminum suadentes, quatenus ad eiusdem fidei tuitionem, et sui cultus ampliationem contra


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile