EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
367

[2]
prepositus et archidiaconus Cremeserensis. Et nos ceteri Olomucensis
[3]
ecclesie canonici per manum Conradi, dicti domini nostri episcopi notarii,
[4]
canonici et confratris nostri, huic carte subscribimus, et premissis omnibus
[5]
pro nobis et nostris successoribus nostris canonicis Olomucensibus volun-
[6]
tarie ac fauorabiliter consentimus. Actum et datum Olomuz. III. Kalendas
[7]
Maii. Anno domini M. CC. LXIIII.

[8]
Ex originali cum duobus sigillis appensis in arch. archiepiscopali Crem-
[9]
sirii. Apographum in codicibus Olomucensibus membr. I.
[10]
fol. SO. et chart. II. fol. 42.

[11]
CCCLXV.

[12]
=

[13]
Urbanus papa IV. Otakarum, regem Boëmiae, hortatur ad crucem iterato

[14]
sumendam, eique, quidquid sibi terrarum apud Ruthenos et Litvanos sub-

[15]
jugarit, apostolica auctoritate attribuit. Dt. Viterbii, pridie Nonas Junii,
[16]
1264.

[17]
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. C'arissimo in Christo filio
[18]
Regi Bohemie Illustri salutem et apostolicam benedictionem. Agimus Deo
[19]
laudes et gratias, quod sicut fame tue preconium patenter insinuat, tu
[20]
velut fidelis athleta Christi solerter intendis ad ampliandum inter barbaras
[21]
nationes cultum nominis Christiani. Unde tibi, velut Catholico et deuo-
[22]
tissimo Principi, cum fiducia scribimus, super his maxime, que augmentum
[23]
orthodoxe fidei continere dignoscuntur. Accepimus enim quod Rulheni
[24]
Schismalici el Liluani, ac alii habitantes in eorum confinibus, qui deum
[25]
non colunt, sed blasphemant potiüs nomen eius; una cum Tartaris eorum
[26]
complicibus, quibus sunt federe damnato coniuncti; Poloniam hostiliter fre-
[27]
quenter inuadunt, eis nemine resistente, ipsi etiam quidquid est in Prussia
[28]
per dilectos filios fratres domus hospitalis s. Marie Thevtonicorum Iero-
[29]
solymitanorum auxilio sedis apostolice Christique fidelium, non absque plurima
[30]
effusione sangvinis acquisitum, conantur destruere, intendentes fidem Chri-
[31]
stianam exinde totaliter extirpare. Ideoque Serenitatem regiam rogamus,
[32]
et hortamur attente, tibi nihilominus in remissionem peccaminum suadentes,
[33]
quatenus ad eiusdem fidei tuitionem, et sui cultus ampliationem contra


Text viewFacsimile