69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
361
CCCLXI.
Bores, castellanus in Riesenburg, monasterio Welehradensi duodecim mansos
in Welika, a Bohuslao patre suo ei collatos, confirmat. Dt. in Wiénow,
die 3. Martii, 1264.
Nos Borssho miseracione diuina castellanus in Rysenburch vniuersis
Christi fidelibus tenorem presentis cedule cognituris ad rei memoriam
sempiternam. Quoniam acciones hominum, quamuis sollempniter celebrate,
procedente tempore defluere consueuerunt, et propter rerum aut temporum
incertos euentus finem vix quandoque proprium sortiuntur, necesse igitur
est et congruum, ut ea, que a memoria decidere possunt et facillime anul-
lari, scriptis, que sunt indicium veritatis et testibus perhennentur. Noscat
igitur tam presens hominum etas, quam in Christo successura posteritas
hos apices inspectura: Quod ego Borssho de nostre gracie beneuolencia
duodecim mansos, qui leen vulgariter nuncupantur, ad opera ecclesie Wele-
gradensis olim a dilectissimo patre nostro Bohuslao in remedium sue
et suorum parentum. ac successorum animarum in villa nostra Wellica
collatos, perpetuo possidendos eidem ecclesie presentis scripti patrocinio
confirmauimus, concedentes liberaliter et volentes ut dicti mansi vel lanei
et eorum possessores sine omni excepcione in siluis, pascuis, aquis et
omnibus vsibus fructuariis atque omni libertate gaudeant, sicut nostri; hoc
solo excepto, quod iudicem et plantatorem per se habeant specialem, cum
quo ter in anno in iudicio, quod vulgo bandich dicitur, comparebunt, de
querimoniis, tamquam ceteri nostri homines, responsuri, nisi quod de satis-
faccionibus culparum. suo domino tenebuntur. Vt autem hec nostra con-
firmacio robur optineat firmitatis, presentem cedulam exinde conscribi iussimus
et sigilli nostri robore communiri. Si vero dictos laneos vendi contigerit
vel mutari, nulli alteri, nisi nobis aut nostris pueris commutentur. Testes:
Filius noster Zlavko. Wilhelmus de dolen. Bohuzlaus de zahon. Ludher
de Chotemicz. Nicolaus et Mikol fratres. Iohannes de Turnicz. Acta in
Wvlchenow anno domini MCCLXIIIL, indiccione vij. in dominica: Esto
michi, Amen.
E codice Welehradensi MS. fol. 42.
46
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile