69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
307
parochiale habere non debet, prout in patentibus litteris, confectis exinde
ac sigillo episcopi prefati signatis plenius dicitur contineri. Quia vero
huiusmodi ordinatio, statutum et declaratio sunt, sicut asseris, a longis
retroactis temporibus pacifice obseruata: nos tuis supplicationibus inclinati,
quod super ipsis ab eodem episcopo prouide factum est, et in alicuius
preiudicium non redundat, ratum et firmum habentes id auctoritate aposto-
lica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo
omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel
ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit,
indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
se nouerit incursurum. Datum Laterani, V. Idus Martii. Pontificatus nostri
anno septimo.
E codice ecclesiae s. Jacobi Brunae saec. XVIII.
CCCXVIII.
Pataviensis, Olomucensis el Pragensis episcopi promittunt, Otakarum regem
inilam cum rege Ungariae pacem servaturum sub excommunicalionis poena.
Dt. Viennae, pridie Kalendas Aprilis, 1261.
‘Nos 0. Patauiensis, B. Olomucensis et I. Pragensis dei gracia
ecclesiarum episcopi, omnibus presentium inspectoribus declaramus nos
promisisse et promittere bona fide, quod dominum nostrum, dominum regni
Boemie, ducem Austrie et Styrie marchionemque Morauie, ad obseruandum
omnia illa et singula, que in instrumentis inter dominum nostrum ante-
dictum, et dominum regem Ungarie et reginam ac ipsorum filios median-
tibus religioso viro fratre Ludwico de domo 'Teutonica commendatore do-
"morum per Boemiam et nobilibus viris Iarosio Prageusi purcrauio, et
Wokkone marscalco regni Boemie confectis continentur omni diligentia
inducemus. Si vero compositionem predictam per dominum nostrum vel
suos contigerit violari, et idem dominus noster requisitus non emendaret
infra quartuor mensium spatium ex tunc ipsum denuntiabimus excommuni-
cationis vinculo innodatum quiuis nostrum in diocese sua. terras eius eccle-
siastico subicientes interdicto et ad hoc faciendum quilibet nostrum iurauimus
39*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile