EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

307

parochiale habere non debet, prout in patentibus litteris, confectis exinde ac sigillo episcopi prefati signatis plenius dicitur contineri. Quia vero huiusmodi ordinatio, statutum et declaratio sunt, sicut asseris, a longis retroactis temporibus pacifice obseruata: nos tuis supplicationibus inclinati, quod super ipsis ab eodem episcopo prouide factum est, et in alicuius preiudicium non redundat, ratum et firmum habentes id auctoritate aposto- lica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani, V. Idus Martii. Pontificatus nostri anno septimo.

E codice ecclesiae s. Jacobi Brunae saec. XVIII.

CCCXVIII.

Pataviensis, Olomucensis el Pragensis episcopi promittunt, Otakarum regem inilam cum rege Ungariae pacem servaturum sub excommunicalionis poena. Dt. Viennae, pridie Kalendas Aprilis, 1261.

Nos 0. Patauiensis, B. Olomucensis et I. Pragensis dei gracia ecclesiarum episcopi, omnibus presentium inspectoribus declaramus nos promisisse et promittere bona fide, quod dominum nostrum, dominum regni Boemie, ducem Austrie et Styrie marchionemque Morauie, ad obseruandum omnia illa et singula, que in instrumentis inter dominum nostrum ante- dictum, et dominum regem Ungarie et reginam ac ipsorum filios median- tibus religioso viro fratre Ludwico de domo 'Teutonica commendatore do- "morum per Boemiam et nobilibus viris Iarosio Prageusi purcrauio, et Wokkone marscalco regni Boemie confectis continentur omni diligentia inducemus. Si vero compositionem predictam per dominum nostrum vel suos contigerit violari, et idem dominus noster requisitus non emendaret infra quartuor mensium spatium ex tunc ipsum denuntiabimus excommuni- cationis vinculo innodatum quiuis nostrum in diocese sua. terras eius eccle-

siastico subicientes interdicto et ad hoc faciendum quilibet nostrum iurauimus 39*



Text viewManuscript line view