EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

294

tibus, Prioribus, Decanis, archidiaconis, Prepositis, archipresbyteris et aliis ecclesiarum Prelatis per Maguntinam prouinciam constitutis. Salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sententie seueritas eneruatur, ut uiri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice priuilegia maiori donati sunt libertate. passim male- factoribus suis iniurias sustineant et rapinas. dum vix inuenitur qui congrua ilis protectione subueniat et pro fouenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii . . Abbas et Fratres Monasterii de Wellegrad Cistertiensis ordinis Olomucensis diocesis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iustitie conquerentes, vniuersitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magna- nimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. ldeoque vniuersitati. uestre per apostolica scripta

mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones uel res seu -

domos predictorum fratrum inreuerenter invaserint, aut ea iniuste detinue- rint, que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in ipsos fratres uel ipsorum aliquem contra apostolice sedis indulta sentenciam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare uel decimas laborum de terris habitis ante Concilium generale, ante quod susceperunt eiusdem ordinis instituta, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt seu nutrimentis animalium suorum spretis apostolice sedis priuilegiis ex- torquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis singuli vestrum in diocesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sen- tentia percellatis. Si uero clerici uel canonici regulares. siue monachi fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum iniectione in fratres eosdem uel ipsorum aliquem anathematis uinculo fuerint innodati, cum dio- cesani Episcopi litteris ad sedem apostolicam uenientes, ab eodem uinculo mereantur absolui. Datum Laterani IIL. Idus lanuarii Pontificatus nostri anno septimo.

Ex originali ejusdem monasterii.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile