Facsimile view
69
294
tibus, Prioribus, Decanis, archidiaconis, Prepositis, archipresbyteris et aliis
ecclesiarum Prelatis per Maguntinam prouinciam constitutis. Salutem et
apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione
didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur
et canonice sententie seueritas eneruatur, ut uiri religiosi et hii maxime
qui per sedis apostolice priuilegia maiori donati sunt libertate. passim male-
factoribus suis iniurias sustineant et rapinas. dum vix inuenitur qui congrua
ilis protectione subueniat et pro fouenda pauperum innocentia se murum
defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii . . Abbas et Fratres
Monasterii de Wellegrad Cistertiensis ordinis Olomucensis diocesis tam de
frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iustitie conquerentes,
vniuersitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet
eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magna-
nimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro
possint presidio respirare. ldeoque vniuersitati. uestre per apostolica scripta
mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones uel res seu -
domos predictorum fratrum inreuerenter invaserint, aut ea iniuste detinue-
rint, que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in
ipsos fratres uel ipsorum aliquem contra apostolice sedis indulta sentenciam
excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare uel decimas
laborum de terris habitis ante Concilium generale, ante quod susceperunt
eiusdem ordinis instituta, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt
seu nutrimentis animalium suorum spretis apostolice sedis priuilegiis ex-
torquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis
singuli vestrum in diocesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sen-
tentia percellatis. Si uero clerici uel canonici regulares. siue monachi
fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram
relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam
laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum iniectione in fratres
eosdem uel ipsorum aliquem anathematis uinculo fuerint innodati, cum dio-
cesani Episcopi litteris ad sedem apostolicam uenientes, ab eodem uinculo
mereantur absolui. Datum Laterani IIL. Idus lanuarii Pontificatus nostri
anno septimo.
Ex originali ejusdem monasterii.