69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
291
Ex parte carissimi in Christo filii nostri .. Ilustris Regis Boemie fuit nobis
humiliter supplicatum, ut cum ipse coniugatus dilectum filium nobilem Ni-
colaum nalum suum el duas filius genuerit ex soluta, ipsum Nicolaum
easdemque filias legitimitatis decorare titulo auctoritate apostolica curaremus
eadem auctoritate concedentes eisdem, ut hujusmodi suorum natalium non
obstante defectu, ad omnes dignitates, honores et principatus seculares, ad
quos vel ad quos ipsum Nicolaum et dictas filias legitime assumi, seu
quas vel quos licite eis conferri contigerit, libere valeant obtinere. Nos
igitur attendentes, quod ille semper erga Romanam ecclesiam puritate fidei,
devotionis sinceritate, sedulique prosecutione obsequii specialiter claruit,
ac volentes ex hoc eiusdem Nicolai et ipsarum filiarum personas precipui
fauoris gratia communire, ut quo abundantius apostolici uberis dulcedinem
suxerint, tanto vehementius in nostris et predicte ecclesie beneplacitis de-
lectentur, ipsius Regis in hac parte supplicationes libenter ad exauditionis
gratiam duximus admittendas. Cum igitur apostolicas super huiusmodi
dispensatione literas per te, de cuius sincera fidelitate plenam habemus
fiduciam, Regi destinemus eidem, mandamus quatenus ad presentiam dicti
Regis te personaliter conferens, coram aliquibus prelatis et aliis personis
idoneis sibi aperte predicas in assignatione literarum huiusmodi, et ex
parte nostra coram eo publice protesteris, quod nostre nequaquam inten-
tionis extitit vel existit, quod idem Nicolaus vel dicte filie aut aliqua ex
eis per huiusmodi literas seu earum pretextu obtinere vel habere possint
Regnum Boemie, vel eiusdem regni regiam dignitatem, aut succedere in
eisdem; et de protestatione huiusmodi confici facias publicum instrumentum,
nobis per te fideliter assignandum. Datum Anagnie XII. Kalendas No-
vembris. Pontificatus nostri anno sexto.
Ibidem — epistola 125.
CCXCIX.
Olakarus, dominus regni Boémiae el marchio Moraviae, monialibus Cellae
s. Mariae Brunae plantationes domorum prope civitalem concedit. Datum
Znoymae, pridie Nonas Decembris, (1260).
Nos Othacharus Dei gratia dominus regni Bohemie, Dux Austrie
et Stirie et marchio Morauie iudici, scabinis ac vniuersis ciuibus in Brunna
37
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile