EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

291

Ex parte carissimi in Christo filii nostri .. Ilustris Regis Boemie fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum ipse coniugatus dilectum filium nobilem Ni- colaum nalum suum el duas filius genuerit ex soluta, ipsum Nicolaum easdemque filias legitimitatis decorare titulo auctoritate apostolica curaremus eadem auctoritate concedentes eisdem, ut hujusmodi suorum natalium non obstante defectu, ad omnes dignitates, honores et principatus seculares, ad quos vel ad quos ipsum Nicolaum et dictas filias legitime assumi, seu quas vel quos licite eis conferri contigerit, libere valeant obtinere. Nos igitur attendentes, quod ille semper erga Romanam ecclesiam puritate fidei, devotionis sinceritate, sedulique prosecutione obsequii specialiter claruit, ac volentes ex hoc eiusdem Nicolai et ipsarum filiarum personas precipui fauoris gratia communire, ut quo abundantius apostolici uberis dulcedinem suxerint, tanto vehementius in nostris et predicte ecclesie beneplacitis de- lectentur, ipsius Regis in hac parte supplicationes libenter ad exauditionis gratiam duximus admittendas. Cum igitur apostolicas super huiusmodi dispensatione literas per te, de cuius sincera fidelitate plenam habemus fiduciam, Regi destinemus eidem, mandamus quatenus ad presentiam dicti Regis te personaliter conferens, coram aliquibus prelatis et aliis personis idoneis sibi aperte predicas in assignatione literarum huiusmodi, et ex parte nostra coram eo publice protesteris, quod nostre nequaquam inten- tionis extitit vel existit, quod idem Nicolaus vel dicte filie aut aliqua ex eis per huiusmodi literas seu earum pretextu obtinere vel habere possint Regnum Boemie, vel eiusdem regni regiam dignitatem, aut succedere in eisdem; et de protestatione huiusmodi confici facias publicum instrumentum, nobis per te fideliter assignandum. Datum Anagnie XII. Kalendas No- vembris. Pontificatus nostri anno sexto. Ibidem epistola 125.

CCXCIX.

Olakarus, dominus regni Boémiae el marchio Moraviae, monialibus Cellae s. Mariae Brunae plantationes domorum prope civitalem concedit. Datum Znoymae, pridie Nonas Decembris, (1260).

Nos Othacharus Dei gratia dominus regni Bohemie, Dux Austrie et Stirie et marchio Morauie iudici, scabinis ac vniuersis ciuibus in Brunna 37



Text viewManuscript line view