EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

270

vniuersos ad quos peruenerit presens scriptum. quod nos dilecto fideli no- stro. Heinmanno. dicto de Luchtenburch. ob deuocionis et fidei sue merita. nostre bone voluntatis accedente consensu. de munienda ciuitate sua in Brod. et de deposicione ibidem omnium rerum uendibilium. dictam Ciuita- tem transire contingencium. nec non et de vniuersis bonis suis, et iuribus quibus quondam dominum Zmilonem, patrem ipsius dictus H. priuatum as- serit per Serenissimum dominum Otakarum. Illustrem quondam Regem Boemie karissimum auunculum nostrum recolende memorie. qualibet sine causa. et contra iusticiam, per quinque annos presentes. quibus nobis tu- telam domini Wenzezlai. lustris Regni Boemie Principis karissimi fra- tris nostri e& Regni ipsius Regimen assumpsimus, fauere uolumus graciose. Iia tamen, quod prefatus H. nos sufficienter et legitimis instruat documen- üis, quod vniuersa et singula bona et eciam iura. de quibus mencio supe- rius est habita. et de quibus sepedictus H. se pretextu presentis intromi- serit instrumenti, ad prefatum Z. ipsius patrem. et ad ipsum iure pertinue- rint. et pertinere debeant. et quod ipse Z. per prefati Regis. O. poten- ciam. eisdem sine causa et contra iusticiam sit priuatus. In cuius rei euidenciam clariorem presentes conscribi fecimus litteras et sigilli nostri munimine iussimus communiri. Datum Colonie anno domini Millesimo Du- centesimo Septuagesimo Octauo Septimo Idus Decembris.

Ex originali in archivo civitatis Teuto-Brodae.

LXIIT.

Heinmannus de Lichtemburg civibus Teuto-Brodensibus jura et libertates a patruo suo et fratribus suis concessas confirmat eaque ampliat. 1278 1290.

Nouerint vniuersi tam presentes quam posteri quibus hec littera fuerit recitata quod nos Heinmannus dictus de Leuchtenburch et nostri heredes scilicet Jeschcu et Heinco viris honorabilibus et fide dignis nostris ciuibus in Broda thevtonicali promisimus et promittimus fide data omni dolo reiecto omnes libertates firmiter obseruare, quas noster patruus Remundus et fratres nostri Wenzezlaus et Scencho dicti. de Leuchtenburch pro cir-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile