Facsimile view
63
270
vniuersos ad quos peruenerit presens scriptum. quod nos dilecto fideli no-
stro. Heinmanno. dicto de Luchtenburch. ob deuocionis et fidei sue merita.
nostre bone voluntatis accedente consensu. de munienda ciuitate sua in
Brod. et de deposicione ibidem omnium rerum uendibilium. dictam Ciuita-
tem transire contingencium. nec non et de vniuersis bonis suis, et iuribus
quibus quondam dominum Zmilonem, patrem ipsius dictus H. priuatum as-
serit per Serenissimum dominum Otakarum. Illustrem quondam Regem
Boemie karissimum auunculum nostrum recolende memorie. qualibet sine
causa. et contra iusticiam, per quinque annos presentes. quibus nobis tu-
telam domini Wenzezlai. lustris Regni Boemie Principis karissimi fra-
tris nostri e& Regni ipsius Regimen assumpsimus, fauere uolumus graciose.
Iia tamen, quod prefatus H. nos sufficienter et legitimis instruat documen-
üis, quod vniuersa et singula bona et eciam iura. de quibus mencio supe-
rius est habita. et de quibus sepedictus H. se pretextu presentis intromi-
serit instrumenti, ad prefatum Z. ipsius patrem. et ad ipsum iure pertinue-
rint. et pertinere debeant. et quod ipse Z. per prefati Regis. O. poten-
ciam. eisdem sine causa et contra iusticiam sit priuatus. In cuius rei
euidenciam clariorem presentes conscribi fecimus litteras et sigilli nostri
munimine iussimus communiri. Datum Colonie anno domini Millesimo Du-
centesimo Septuagesimo Octauo Septimo Idus Decembris.
Ex originali in archivo civitatis Teuto-Brodae.
LXIIT.
Heinmannus de Lichtemburg civibus Teuto-Brodensibus jura et libertates
a patruo suo et fratribus suis concessas confirmat eaque ampliat.
1278 — 1290.
Nouerint vniuersi tam presentes quam posteri quibus hec littera
fuerit recitata quod nos Heinmannus dictus de Leuchtenburch et nostri
heredes scilicet Jeschcu et Heinco viris honorabilibus et fide dignis nostris
ciuibus in Broda thevtonicali promisimus et promittimus fide data omni dolo
reiecto omnes libertates firmiter obseruare, quas noster patruus Remundus
et fratres nostri Wenzezlaus et Scencho dicti. de Leuchtenburch pro cir-